From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7083

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7083. Calor et lux in mundo naturali existunt ex sole mundi; at spiritualis calor et spiritualis lux, seu amor et fides, existunt ex sole caeli; sol caeli est Dominus, calor qui ab Ipso ut sole venit est amor, et lux quae ab Ipso ut Sole venit est fides; quod Dominus sit lux, constat apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, 8:12: et quod Dominus sit sol, constat apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, 17:2.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4516

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4516. ‘Perturbastis me ad fetere faciendum me habitatori terrae’:

quod significet quod abominarentur illi qui ab Ecclesia Antiqua, constat a significatione ‘perturbare me ad fetere faciendum me’ quod sit facere ut abominentur; et ex significatione ‘habitatoris terrae’ quod hic sint illi qui ab Ecclesia Antiqua; per ‘terram’ enim significatur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f. , 2928, 3355, 4447, ita per ‘habitatorem terrae’ illi qui ab Ecclesia, hic ab Ecclesia Antiqua, quia haec adhuc apud aliquas gentes in terra Canaane perstabat; apud 1 populum e Jacobo non prius institutum fuit repraesentativum Ecclesiae quam cum Antiqua illa prorsus periit; quod etiam significatur per id quod posteri ex Jacobo non prius in terram Canaanem admissi fuerint, quam cum consummata est iniquitas habitatorum terrae 2 , sicuti dicitur Gen. 15:16; non enim prius aliqua nova Ecclesia instauratur quam cum prior vastata est.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.