From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7083

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7083. Calor et lux in mundo naturali existunt ex sole mundi; at spiritualis calor et spiritualis lux, seu amor et fides, existunt ex sole caeli; sol caeli est Dominus, calor qui ab Ipso ut sole venit est amor, et lux quae ab Ipso ut Sole venit est fides; quod Dominus sit lux, constat apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, 8:12: et quod Dominus sit sol, constat apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, 17:2.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Psalmi 16

Study

   

1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

2 De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.

3 Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

4 Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me,

9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;

10 adipem suum concluserunt ; os eorum locutum est superbiam.

11 Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.

12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13 Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum ; eripe animam meam ab impio.

14 Frameam tuam ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.