6753. ‘Et dixit, Quia ex aquis eduxi illum’: quod significet liberationem a falsis, constat ex significatione ‘aquarum’, hic aquarum fluminis Aegypti, quod sint falsa, de qua n. 6693; et ex significatione ‘educere’ quod sit liberatio. In his verbis continetur quale status quod significatur per ‘nomen Moschis’ quod quale in sensu supremo involvit quod Dominus ut lex Divina quoad Humanum fieret, liberaverit 1 ab omni falso quod Humano Suo a matre adhaesit, et hoc usque dum 2 factus est Divina Lex, hoc est, Ipsum Divinum Verum, et postmodum cum glorificatus, factus est Divinum Bonum, quod est Esse Divini Veri seu Jehovah.
Footnotes: