From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6639

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6639. ‘Vir et domus ejus venerunt’: quod significet quoad verum et quoad bonum, constat ex significatione ‘viri’ quod sit verum de qua n. 3134, 3459; et ex significatione ‘domus’ quod sit bonum de qua n. 3720, 4982. Quia in illis capitibus in Genesi ubi agitur de adventu filiorum Jacobi, et de ipsius Jacobi, in Aegyptum ad Josephum actum est de initiatione verorum quae sunt Ecclesiae, in scientifica, et prius Ecclesia non instaurata est quam postquam initiatio facta est, hic ideo secundum seriem rerum in sensu interno agitur de Ecclesia instaurata, et quomodo illa continue infestatur a scientificis et falsis; nam utcumque vera initiata sunt, et Ecclesia apud hominem instaurata est, usque tamen scientifica et falsa 1 continue insurgunt et illa quae Ecclesiae sunt apud illum impugnant; haec sunt qua repraesentantur per quod Pharao et Aegyptii affixerint filios Israelis, et necare voluerint infantes pueros illorum.

Qui non scit quomodo se habet cum impugnatione veri Ecclesia a scientificis et falsis apud illos qui ab Ecclesia sunt, in altera vita, nequaquam potest credere quod ita sit; homo Ecclesiae qui in alteram vitam venit purificandus est a talibus quae infestant vera et bona, alioquin non elevari potest in caelum, et ibi interesse societati quae purificata est a talibus; si 2 illuc prius elevaretur, foret sicut vapor densus terrestris in serena aura, 3 aut sicut moles nigricans in candida luce; ut itaque homo ille Ecclesiae recens e mundo veniens purificetur, tenetur ille in statu ut impugnetur a scientificis quae discordant cum veris, et quoque a falsis, et hoc eousque dum scientifica illa nauci fiunt et removentur; hoc raro fit apud 4 hominem dum vivit in corpore, sed in altera vita cum illis qui elevandi sunt in caelum, ita fit; sed hoc 5 cum 6 pluri varietate; hoc quod ita sit, datum est 7 scire ex multa experientia, quae omnis si adduceretur, plures paginas impleret.

Haec sunt quae in sensu interno describuntur per ‘filios Israelis’ quod oppressi fuerint ab Aegyptiis, ac postea quod liberati, ac demum post varios status in deserto, quod introducti 8 in terram Canaanem. Quod ita se res habeat, nequaquam possunt comprehendere illi qui credunt quod salvatio sit modo introductio in caelum ex misericordia, quae datur unicuique qui ex apparente fiducia, quae vocatur fides, cogitaverit quod quia passus pro illo Dominus, salvetur, utcumque vixerit; si enim salvatio foret solum introductio in caelum ex misericordia, omnes in universo orbe terrarum salvarentur; nam Dominus Qui est ipsa Misericordia omnium salutem vult, et nullius mortem 9 seu damnationem 10 .

Footnotes:

1. The Manuscript places this before scientifica.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. aut altered to et

4. aliquem

5. The Manuscript inserts fit.

6. multa in the Manuscript, and plus, in the First Latin Edition, plurima, in the Second Latin Edition

7. The Manuscript places this before datum.

8. The Manuscript inserts sint.

9. hoc est,

10. The Manuscript inserts vult.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5215

Study this Passage

  
/ 10837  

So far, this translation contains passages up through #2134. It's probably still a work in progress. If you hit the left arrow, you will find that last number that's been translated.

  
/ 10837  

Many thanks to Fondazione Swedenborg for making this translating publicly available.