From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6343

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6343. ‘Tu robur meum’: quod significet quod per illam potentia bono, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ qui hic est ‘tu’, quod sit fides intellectu, de qua mox supra n. 6342; et ex significatione ‘roboris’ quod sit potentia quae bono 1 ; quod potentiam attinet, nempe potentiam cogitandi et volendi, 2 percipiendi, bonum faciendi, credendi, dissipandi falsa et mala, illa omnis est ex bono per verum, bonum est principale et verum est modo instrumentale, n. 3 3563, 4931, 5623. Quod significetur potentia quae bono, est quia ‘robur’ illam potentiam significat, at ‘vires’ potentiam veri; inde est quod per ‘principium virium mearum’, ut mox sequitur, significetur prima potentia vero; vox enim per quam exprimuntur ‘vires’ in lingua originali, in Verbo praedicatur de vero, at vox per quam exprimitur ‘robur’ praedicatur de bono.

[2] Quod Verbum sit sanctum, ac sanctissimum in interioribus suis, patet manifeste ex eo quod in singulis Verbi sit conjugium caeleste, nempe conjugium boni et veri, ita caelum; et quod in intimo sensu in singulis sit conjugium Divini Humani Domini cum regno Ipsius et Ecclesia, immo in supremo sensu quod sit unio Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, haec sanctissima insunt singulis Verbi, manifestum indicium quod Verbum ex Divino descenderit; quod ita sit, constare potest ex eo quod ubi dicitur de bono etiam dicatur de vero, et ubi dicitur de interno etiam dicatur de externo; sunt etiam voces quae constanter significant bonum, et voces quae constanter verum, et voces quae utrumque tam bonum quam verum; et si non significant usque praedicantur de illis aut involvunt illa, ex praedicatione et significatione 'istarum vocum patet quod in singulis, ut dictum est, sit conjugium boni et veri, hoc est, conjugium caeleste, inque intimo et supremo sensu conjugium Divinum quod in Domino, ita Ipse Dominus;

[3] hoc ubivis apparet, sed non evidenter quam in illis locis ubi repetitiones sunt ejusdem rei mutatis solum vocibus; sicut in hoc capite ubi de Reubene, Tu robur meum, et principium virium mearum: tum, excellens eminentia et excellens valore; ibi ‘robur’ se refert ad bonum et ‘vires’ ad verum; ac ibi ‘excellens eminentia’ se refert ad verum et ‘excellens valore’ ad bonum: pariter in sequente versu de Reubene, Ascendisti cubilia patris tui, tum profanasti, stratum meum ascendit: similiter in sequentibus de Shimeone et Levi, Maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura, dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele, vers. 7; ubi ‘ira’ significat aversionem a bono et ‘excandescentia’ aversionem a vero; et ‘Jacob’ est externum Ecclesiae, ac ‘Israel’ est internum ejus: tum de Jehudah, Celebrabunt te fratres tui, ... incurvabunt se tibi filii patris tui, vers. 8: porro, Alligat ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae. Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, vers. 11: de Zebulone, Ad portum marium habitabit, et is ad portum navium, vers. 13: de Dane, Erit serpens super via, serpens jaculus super semita, vers. 17

[4] Similia in Psalmiis et apud Prophetas frequenter occurrunt; ut apud Esaiam,

Babel non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem.... Propinquum est tempus ejus, et veniet, et dies ejus non extrahentur, 13:20, 22:

apud eundem,

Quaerite desuper in libro Jehovae, et legite; Ullum de illis non deerit, unum alterum non desiderabunt; nam ore Ipse praecepit, et spiritus Ipsius Ipse collegit illa. Idemque jecit illis sortem, et manus distribuit illis per normam: usque in aeternum possidebunt illam, in generationem et generationem habitabunt in illa, 34:16, 17;

ita in mille aliis locis; qui non scit quod voces in Verbo significativae spiritualium et caelestium sint, et quod quaedam dicantur de bono, quaedam autem de vero, non aliter credere potest quam quod talia sint repetitiones solum dictae ut impleant, ac ita in se inanes; inde est quod qui sinistre de Verbo cogitant, talia etiam referant inter argumenta contemptus; cum tamen ipsissima Divina inibi recondita sunt, 4 nempe conjugium caeleste, quod est ipsum caelum, et Conjugium Divinum, quod est Ipse Dominus; est hic ille sensus gloria in qua est Dominus, et sensus 5 litteralis est nubes in qua illa gloria, Matth, 24:30, Luc. 21:27;

videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 5922.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts inde per tu robur meum, significatur per fidem potentia bono.

2. et quoque bonum faciendi ut et credendi, tum

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. nempe ipsum caelum, ac in supremo sensu Ipse Dominus; est enim

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #878

Study this Passage

  
/ 10837  
  

878. Quod ‘emiserit manum suam significet potentiam ejus propriam et quod ‘acceperit illam, et induxerit illam ad se in arcam’ significet quod ex semet bonum faceret et verum cogitaret, constat a significatione ‘manus’ quod sit potentia, ita hic quod sit potentia propria ex qua; ‘emittere enim manum, et accipere columbam, et inducere ad se’ est sibi applicare et tribuere verum per columbam intellectum. Quod per manum significetur potentia 1 , tum potestas, et inde confidentia, constat a multis in Verbo; ut apud Esaiam,

Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Asshuris, ... quia dixit, In potentia manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, 10:[12, ] 13; ubi manifeste ‘manus’ pro potentia propria cui tribuerit, quare visitatio super eum:

[2] apud eundem,

Moabus expandet manus in medio sui, quemadmodum expandit natans ad natandum, et humiliabit superbiam ejus, cum cataractis 2 manuum ejus, 25:11;

‘manus’ pro potentia propria, ex praeeminentia sui prae aliis, ita ex superbia:

apud eundem,

Habitatores eorum breves manu, consternati sunt, et pudore affecti, 37:27;

‘breves manu’ pro quod nullius potentiae:

apud eundem,

Num dicet lutum figulo suo, Quod facis? et opus tuum, Non manus ei? 45:9;

‘non manus ei’ pro quod ei nulla potentia:

apud Ezechielem,

Rex lugebit, et princeps induetur stupore, et manus populi terrae perturbabuntur, 7:27;

‘manus’ pro potentiis:

apud Micham, Vae cogitantibus iniquitatem, et operantibus malum super cubilibus suis, quod in luce mane faciunt id, et quoniam est pro deo manus eorum, 2:1;

‘manus’ pro potentia propria cui sicut suo deo confidunt:

apud Zachariam 3 ,

Vae pastori nihili, deserenti gregem; gladius super brachium ejus, et super oculum dextrae ejus; brachium ejus arescendo arescet, et oculus dextrae ejus caligando caligabit, 11:17.

[3] Quia ‘manus’ significant potentias, ideo mala et falsa hominis in Verbo passim vocantur ‘opera manuum eorum’; mala sunt ex proprio ejus voluntatis, falsa ex proprio ejus intellectus; quod mala et falsa inde, constare satis potest ex natura proprii hominis, quod non sit nisi malum et falsum: de natura proprii quod talis, videantur quae prius, n. 39, 41, 141, 150, 154, 210, 215. Quia ‘manus’ significant in genere potentiam, ideo Jehovae seu Domino in Verbo multoties tribuuntur manus, et ibi per manus in sensu interno intelligitur Omnipotentia; ut apud Esaiam,

Jehovah, exaltata est manus Tua, 26:11;

pro Potentia Divina:

apud eundem,

Jehovah extendit manum Suam, ... omnes consumuntur, 31:3;

pro Potentia Divina:

apud eundem,

Super opus manuum Mearum praecipite Mihi, ... Manus Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, 45:11, 12;

pro Potentia Divina; regenerati vocantur saepe in Verbo ‘opus manuum Jehovae’:

apud eundem,

Manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmo mensa est caelos, 48:13;

‘manus et dextra’ pro Omnipotentia:

[4] apud eundem,

Num abbreviata est manus Mea, ut non sit redemptio? et num non in Me potentia ad eripiendum? 50:2;

pro Potentia Divina:

apud Jeremiam,

Eduxisti populum Tuum Israelem e terra Aegypti per signa et portenta, et per manum fortem et per brachium extensum, 32:17, 21;

pro Potentia Divina; ubi in vers. 17, ‘potentia’; in vers. 21, ‘manus’. Quod ‘per manum fortem et per brachium extensum educti sint ex Aegypto’ saepius dicitur:

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, In die quo elegi Israelem, et sustuli manum Meam semini domus Jacobi, et notus factus sum iis in terra Aegypti:... sustuli manum Meam illis, ad educendum eos e terra Aegypti, 20:5, 6, 23:

apud Mosen,

Vidit Israel manum magnam quam fecit Jehovah in Aegyptios, Exod. 14:31.

[5] Quod per ‘manum’ significetur potentia, ex his nunc manifeste patet; immo in tantum manus significavit potentiam, ut quoque repraesentativum factum, ut constat a miraculis quae facta sunt in Aegypto, quod Mosi mandatum ut extenderet baculum aut manum et sic fierent; ut, Moses extendit manum et facta est grando super Aegyptum, Exod. 9:22, 23; Moses extendit manum et factae tenebrae, Exod. 10:21, 22; Moses extendit manum et baculum super mare Suph et exsiccabatur; et extendit manum et reducebatur, Exod. 14:21 4 , 27; nemo cui aliqua mens vere cogitandi, potest credere quod aliquid potentiae fuerit in manu aut in baculo Mosis; sed quia sublatio et extensio manus significavit Potentiam Divinam, etiam repraesentativum factum est in Ecclesia Judaica;

[6] similiter cum Josua extenderet lanceam, de qua ita, Jehovah dixit, Extende lanceam quae in manu tua ad Ajam, quia in manum tuam dabo illam; cum extendit Josua lanceam quae in manu, ... venerunt in urbem, ceperunt eam, ... et Josua non reduxit manum qua extendit lanceam, usque dum devoverit omnes habitatores Ajae, Jos. 8:18, [19, ] 26; exinde quoque constat quomodo se habent repraesentativa quae fuerant externa Ecclesiae Judaicae; inde quoque quale est Verbum, ut illa quae in externo ejus sensu sunt, non appareant sicut forent repraesentativa Domini et regni Ipsius, ut hic quod ‘extenderent manum’, et similiter omnia reliqua, quae nusquam patent quod talia sint dum mens tenetur solum in historicis litterae: patet inde quoque quantum Judaei a vero intellectu Verbi et rituum Ecclesiae recesserint, dum modo in externis omnem cultum posuerint, immo eousque ut tribuerint baculo Mosis et lanceae Josuae potentiam, cum tamen in illis non plus potentiae fuit quam in ligno, sed quia significabant Omnipotentiam Domini, et haec in caelo tunc intellecta cum extenderent ex mandato manum aut baculum, inde signa et miracula; similiter quod, Cum Moses super vertice collis elevaret manus, quod Josua victor esset; et cum remitteret, quod victus; et quod ideo sustentarent manus ejus, Exod. 17:9-13:

[7] similiter quod imponerentur manus cum consecrabantur, ut a populo Levitis, Num. 8:9, 10, 12; Josuae a Mose, cum loco ejus substitueretur, Num. 27:18, 23;

ut sic daretur potentia: inde ritus hodie quoque inaugurandi et benedicendi per impositionem manuum. In quantum manus significabat et repraesentabat potentiam, constare potest ex Uzzah et Jeroboamo, de quibus haec in Verbo;

‘De Uzzah, quod emiserit in arcam Dei (manum) et prehenderit illam; quare mortuus’, ii Sam. 6:6, 7;

‘arca’ repraesentabat Dominum, ita omne sanctum et caeleste; quod ‘Uzzah emiserit in arcam’ repraesentabat potentiam propriam, seu proprium hominis, quod quia profanum, non legitur manus sed usque intelligitur, ex causa ne perciperetur ab angelis tale profanum quod tetigisset sanctum, et ‘quia emisit, mortuus est’.

[8] De Jeroboamo, Factum, cum audivit verbum viri Dei, quod clamavit contra altare, ... et emisit Jeroboam manum suam de super altari, dicendo, Prehendite illum; et arefacta est manus ejus quam emisit contra illum et non potuit reducere eam ad se, ... dixit ad virum Dei, Precare quaeso facies Jehovae Dei tui, ... ut revertatur manus mea ad me; et precatus est vir Dei facies Jehovae, et reversa est manus ejus ad eum, et facta sicut prius, 1 Reg. 13:4-6;

hic similiter per ‘emittere manum’ significatur potentia propria, seu proprium, quod profanum, quod violare vellet sanctum per emissionem manus ad virum Dei, quare manus arefacta; sed quia idololatra erat nec profanare potuit, ut prius dictam, reversa est manus ejus. Quod ‘manus’ significet et repraesentet potentiam, constare potest a repraesentativis in mundo spirituum; ibi brachium quoddam nudum quandoque in conspectum venit, in quo tantum robur ut confringere possit ossa et intimas medullas quasi in nihilum contundere, et inde tantus terror ut corde liquefiant; immo actualiter ei est tale robur.

Footnotes:

1. A general study of Swedenborg’s use of potentia and potestas suggests that potentia = ‘ability’ and potestas = ‘the exercise of ability’; to borrow a comparison fromphysics the former is ‘potential’, the latter ‘kinetic’.

2. Hebrew is [ ] ('arvoth) = ‘ambushes’ which occurs only in this text. Schmidius has obicibus. Sw. seems to have accepted the rendering of Tremellius, which may have arisen from confusion with [ ] ('aruboth) = windows, i. e. , floodgates of heaven.

3. This ref. seems to be inserted accidentally, though we find later that brachium also signifies potentiam, while the Hebrew for ‘arm’ is used to mean power, as in Gen. 49:24.

4. Ref. to baculus below suggests that verses 15, 16 should have been inserted here. Possibly the printer omitted them.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.