From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6342

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6342. ‘Reuben primogenitus meus’: quod significet fidem quae apparenter priore loco, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides intellectu, de qua n. 3861, 3866; et confessio fidei Ecclesiae, in communi, n. 4731, 4734, 4761; et ex significatione ‘primogeniti’ quod sit priore loco esse, de qua n. 3325; at quod fides sit priore loco non nisi quam apparenter, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 6256, 6269, 6272, 6273.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4930

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4930. ‘Et vocavit nomen ejus Zerah’: quod significet quale, constat a significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, ut supra n. 4927; quale quod significatur per ‘Zerah’, est quale illius rei de qua in sensu interno hactenus actum est, nempe quod bonum 1

actualiter primogenitum sit et verum apparenter; ipsum quale in se innumerabilia continet, quae innumerabilia non videri possunt in luce mundi, sed in luce caeli, ita coram angelis; si homo unius rei quale videret sicut apparet coram angelis, obstupesceret et confiteretur quod nusquam id credidisset, et quod respective is paene nihil sciret. Zerah in lingua originali significat ‘ortum’,

et tribuitur soli et primae apparitioni ejus lucis; inde nominatus est Zerah quia bonum similiter se habet apud hominem qui regeneratur; id enim primum oritur et dat lucem, ex qua luce illustrantur illa quae 2 in naturali homine, ut videri, et agnosci, et denique 3 credi possint; nisi lux foret ex bono intus in homine, nusquam 4 ad agnitionem et fidem videre posset vera, sed modo vel sicut talia quae dicenda propter vulgus, vel sicut falsa.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts sunt.

3. The Manuscript inserts ut.

4. The Manuscript inserts usque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.