From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5923

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5923. ‘Et omne quod videtis’: quod significet quicquid ibi apperceptum et perceptum, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere, 1 et inde percipere 2 et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400.

Footnotes:

1. tum

2. The Manuscript inserts ut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5908

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5908. ‘Posuit me Deus ad dominum omni Aegypto’: quod significet quod disponat omnia et singula in naturali, constat ex significatione ‘esse positus ad dominum’ quod sit disponere, ut supra n. 5903, 5904; et ex significatione ‘omnis Aegypti’ quod sint scientifica in naturali, ita omnia et singula ibi; ex scientificis enim est naturale; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, prius pluries est ostensum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5068

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5068. Quod Dominus se ‘Regem’ dicat his verbis, ‘Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, sedebit super throno gloriae; tunc dicet Rex illis’, est causa quia regium Domini est Divinum Verum, ex quo et secundum quod fit judicium; sed ex illo et secundum illud judicantur aliter boni et aliter mali; boni quia receperunt Divinum Verum, judicantur ex bono, ita ex misericordia; mali quia non receperunt Divinum Verum, judicantur ex vero, ita non ex misericordia, hanc enim rejecerunt et inde in altera vita continue rejiciunt. Recipere Divinum Verum est non modo fidem habere sed etiam fidem agere, hoc est, quod doctrinae est, facere ut sit vitae. Inde est quod Dominus Se Regem dicat: quod regium Domini sit Divinum Verum, videatur n. 1728, 2015 f, 3009, 3670, 4581, 4966.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.