From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5319

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5319. ‘Et vestivit eum vestibus byssi’: quod significet significativum externum caelestis spiritualis, et quod ‘vestes byssi’ sint vera ex Divino, constat a significatione ‘vestium’ quod sint vera, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248; quod ‘vestes byssi’ sint vera ex Divino, est quia vestis ex bysso erat candidissima et simul splendens, et verum ex Divino repraesentatur per vestes talis candoris et talis splendoris; causa est quia candor et splendor caeli est ex luce quae a Domino, et lux quae a Domino, est ipsum Divinum Verum, n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3195, 1 3222, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862, 4415, 4419 , 4526, 5219; quapropter cum Dominus transformatus est coram Petro, Jacobo, et Johanne, Apparuerunt vestimenta Ipsius sicut lux, Matth. 17:2; 2 Splendentia, candida valde sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare, Marcus 9:3;

Et fulgurantia, Luc. 9:29;

fuit ipsum Divinum Verum quod a Divino Humano Domini, quod ita repraesentabatur; at sunt vera exteriora quae per candorem vestium in caelis repraesentantur; vera autem interiora per candorem et splendorem faciei; inde est quod ‘vestiri vestibus byssi’ sit significativum externum hic, nempe veri procedentis ex caelesti spiritualis, hoc enim fuit in quo tunc Divinum Domini.

[2] Per ‘byssum’ et per ‘vestes byssi’ etiam alibi in Verbo significatur verum quod ex Divino, ut apud Ezechielem,

Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico.... Sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum, 16:10, 13;

ibi de Hierosolyma, per quam in his versibus intelligitur Ecclesia Antiqua; vera illius Ecclesiae per ‘vestes ex acupicto, bysso, serico’ et per 'ornatum ex auro et argento' describuntur; per ‘acupictum’ significantur vera scientifica, per ‘byssum’ vera naturalia, et per ‘sericum’ vera spiritualia:

[3] apud eundem,

Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha fuit tegumentum tuum, 27:7;

ibi de Tyro, per quam etiam Ecclesia Antiqua intelligitur, sed quoad cognitiones boni et veri, et per ‘byssum in acupictura ex Aegypto 3 quae expansio ejus’ significatur verum ex scientificis, 4 ut signum seu significativum externum illius Ecclesiae:

[4] apud Johannem, Mercatores terrae flebunt, et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo 5 emat amplius; merces auri et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas elephantinum, et omne vas ex ligno pretiosissimo, et aere, et ferro, et marmore, Apoc. 18:11, 12;

ibi omnia et singula significant talia quae sunt 6 Ecclesiae, ita quae sunt veri et boni, hic autem in opposito sensu, quia dicuntur de Babylone 7 ; quisque videre potest quod talia nusquam in Verbo quod de caelo descendit, recenserentur nisi aliquid caeleste in singulis foret; quid recensio mercium mundanarum ubi agitur de Babylone, per quam significatur Ecclesia profana: similiter 8 apud eundem,

Vae vae, urbs magna, quae induta byssino, et 9 purpura et coccineo, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. 18:16.

[5] Quod singula 10 aliquod caeleste Divinum significent, patet manifeste apud eundem ubi dicitur 11 quid byssinum, quod nempe sint justitiae sanctorum, Venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Illius paravit se; tunc datum est illi ut indueretur byssino mundo et splendido; byssinum enim, sunt justitiae sanctorum, xix [7, ] 8; quod ‘byssinum sint justitiae sanctorum’ est quia omnes illi qui in vero sunt ex Divino, justitiam Domini induunt; vestes enim eorum candidae et splendidae sunt ex luce quae a Domino; ipsum verum ideo in caelo repraesentatur per ‘candidum’, n. 3301, 3993, 4007; inde quoque est quod illi qui ex statu vastationis elevantur in caelum, appareant induti candido, quia tunc exuunt id quod justitiae propriae est et induunt id quod justitiae Domini est.

[6] Ut repraesentaretur verum a Divino in Ecclesia Judaica, mandatum est ut xylinum seu byssinum quoque 12 esset in vestibus Aharonis, ut et in aulaeis quae circum arcam, de quibus apud Mosen,

Pro Aharone 13 tessellabis tunicam xylini, et facies cidarim xylini, Exod. 28:39: Fecerunt tunicas xylini, opus textoris, pro Aharone et filiis ejus, Exod. 39:27: Habitaculum facies decem aulaea, xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, Exod. 26:1, 36:8: Facies atrium habitaculi, ... tapetes erunt pro atrio ex xylino intertexto, Exod. 27:9, 18, 38:9: Velum portae atrii, opus acupictoris, hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et xylinum intertextum, Exod. 38:18;

xylinum est byssinum, quod ideo mandatum quia singula quae in arca et circum arcam, tum singula quae super vestibus Aharonis, repraesentativa spiritualium et caelestium erant; inde constare potest quam parum 14 intelligitur Verbum, nisi sciatur quid talia repraesentant, et quod vix aliquid, si credatur quod sanctum non aliud in Verbo sit quam quod exstat in littera.

[7] Quod angeli qui in vero ex Divino sunt, appareant induti quasi byssino, hoc est, in candido splendente, patet apud Johannem ubi agitur de equo albo, Sedens super equo albo, ... indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ejus Verbum... exercitus Ejus in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum, Apoc. 19:13, 14;

ex his manifeste patet quod ‘byssinum’ sit significativum externum veri a Divino, nam ‘sedens super equo albo’ est Dominus quoad Verbum; quod sit Verbum, aperte ibi dicitur; Verbum est ipsum verum a Divino; ‘equus albus’ quod sit sensus internus Verbi, videatur n. 2760-2762, 15 inde 'equi albi' sunt vera ex Divino, nam omnia sensus interni Verbi sunt vera ex Divino, quapropter visi sunt exercitus Illius ‘super equis albis, et induti byssinum album et mundum’.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et.

3. quod fuerit

4. quod fuit

5. emit

6. veri, sed

7. The Manuscript inserts quae sunt falsi ex malo.

8. The Manuscript inserts alibi.

9. purpureo

10. aliquid in caelo quod ex Divino

11. quod byssinum

12. The Manuscript inserts intertextum.

13. The Manuscript and the First Latin Edition have tesselabis. Tessella is a diminutive of tessera ( = a square stone or piece of wood). Latin verb from it, late, tessello = to make chequer work. Hebrew is (shabats) = to interweave, to make chequer work. The KJV (1611) hasembroider' but the Revised Version (1881-1885) has ‘weave in chequer work’.

14. in Verbo intelligitur

15. proinde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2776

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2776. Quod ‘offer eum in holocaustum’ significet quod sanctificaret ipsum Divino, constat a repraesentatione ‘holocausti’ apud gentem Hebraeam, et in Ecclesia Judaica, quod fuerit sanctissimum eorum cultus; erant holocausta et erant sacrificia, quae quid repraesentaverunt, videatur n. 922, 923, 1823, 2180; sanctificationes eorum fiebant per illa, inde est quod hic per ‘offerre in holocaustum’ significetur sanctificari Divino, Dominus enim Ipse Se 1 sanctificavit Divino, hoc est, univit Humanum Divino per tentationum pugnas et victorias, videatur n. 1663, 1690, 1691f, 1692, 1737, 1787, 1812, 1813, 1820.

[2] Communis fides hodie est quod holocausta et sacrificia significaverint passionem Domini, et quod Dominus per illam expiaverit omnium iniquitates, immo quod in Se illas derivaverit et sic sustulerit; ita se justificari et salvari credentes, modo cogitent, si vel foret in ultima mortis hora, quod Dominus pro illis passus sit, utcumque per totum vitae suae curriculum vixerint; sed res non ita se habet; passio crucis luit ultimum tentationis Domini, per quam plenarie univit Humanum Divino et Divinum Humano, et sic Se glorificavit; ipsa illa unio est per quam salvari possunt illi qui fidem charitatis in Ipsum habent; nam Ipsum Supremum Divinum non potuit amplius pertingere ad humanum genus, quod se tantum removit a caelestibus amoris et spiritualibus fidei ut illa ne quidem magis agnoscerent, minus perciperent; idcirco, ut Supremum Divinum potuisset descendere ad hominem talem, Dominus venit in mundum et Humanum univit Divino in Se; quae unio non potuit aliter fieri quam per gravissimas tentationum pugnas et victorias, et tandem per ultimam, quae erat crucis:

[3] inde est quod Dominus ex Divino Humano illuminare possit mentes etiam a caelestibus amoris remotiores, modo in fide charitatis sint; Dominus enim in altera vita caelestibus angelis apparet ut sol, et spiritualibus ut luna, n. 1053, 1521, 1529, 1530, 2441, 2495, omnis lux caeli est inde; lux caeli talis est ut cum illuminat visum spirituum et angelorum, etiam simul illuminet 2 intellectum; hoc inest luci illi, sic ut quantum lucis externae 3 alicui in caelo est, tantum lucis internae, hoc est, tantum intellectus illi sit; inde patet in quo lux caeli a luce mundi differt; Divinum Humanum Domini est quod illuminat et visum et intellectum spiritualium, quod non fieret nisi Dominus univerit Essentiam Humanam Divinae; et nisi univerit, nec fuisset aliquod intellectuale et perceptivum boni et veri amplius homini in mundo, immo nec angelo spirituali in caelo, ita nec illis aliquid beati et felicis, consequenter nec aliquid salutis; inde constare potest quod genus humanum non salvari potuerit nisi Dominus assumpserit Humanum et hoc glorificaverit.

[4] Inde nunc quisque concludere potest quomodo se habet cum hoc, quod salventur si modo cogitent ex interiore quadam commotione, quod Dominus passus sit pro illis et peccata eorum sustulerit, utcumque vixerint, cum tamen lux caeli ex Divino Humano Domini ad alios non potest pertingere quam ad illos qui in bono fidei, hoc est, in charitate vivunt, seu quod idem, qui conscientiam habent; ipsum planum in quod lux illa operari potest, seu receptaculum lucis illius, est bonum fidei, seu charitas, ita conscientia: quod spiritualibus ex Divino Humano Domini sit salus, videatur n. 1043, 2661, 2716, 2718.

Footnotes:

1. The Manuscript has sanctificaba

2. The Manuscript inserts eorum.

3. The Manuscript has ex caelo alicui ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.