From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1729

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1729. ‘Deo Altissimo’: quod significet Internum Hominem Qui Jehovah, constat ab illis quae supra aliquoties de Interno Homine Domini dicta sunt quod sit Ipse Jehovah; ita quod Dominus sit idem cum Jehovah Patre, sicut Ipse dicit apud Johannem, Ego sum via, et veritas, et vita; ... dicit Philippus, Monstra nobis Patrem; ... dicit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, 14:6, 8-11.

[2] Humana Domini Essentia est quae appellatur Filius Hominis, quae quoque post pugnas tentationum unita fuit Essentiae Divinae, ita ut Ipsa quoque facta sit Jehovah; quare in caelo non alium Jehovam Patrem norunt quam Dominum, vide prius n. 15. Apud Dominum est omne Jehovah, non solum Internus Ipsius Homo et Interior, se etiam Externus, ipsumque corpus, quare solus est Qui resurrexit in caelum etiam corpore, ut satis constat apud Evangelistas ubi de resurrectione Ipsius agitur; tum ab Ipsius Domini verbis, Quare cogitationes ascendunt in cordibus vestris? videte manus Meas et pedes Meos, quia Ipse Ego sum; palpate Me, et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere; hocque cum dixisset, ostendit illis manus et pedes, Luc. 24:38-40.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.