From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5272

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5272. ‘Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem’: quod significet quod 1 cogitavit naturale e caelesti spiritualis, constat 2 ex significatione ‘verbi’ quod sit res, de qua sequitur; ex significatione ‘loqui’ quod sit cogitare, de qua n. 3 2271, 2287, 2619, 5259; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic loquitur, quod sit caeleste spiritualis; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale, de quibus supra; ex 4 his patet quod per ‘hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem’ significetur illa res, vel illud quod cogitavit naturale e caelesti spiritualis; videatur etiam n. 5262. Quod verbum attinet, in lingua originali res per ‘verbum’ exprimitur, inde quoque revelatio Divina vocatur Verbum, et quoque Dominus in 5 supremo sensu; et per Verbum cum praedicatur de Domino, et quoque de revelatione ab Ipso, in proximo sensu significatur Divinum Verum ex quo omnia quae res sunt, existunt;

[2] quod omnia quae res sunt, per Divinum Verum quod a Domino, ita per Verbum, exstiterint et existant, est arcanum quod nondum est detectum; creditur quod per id intelligatur quod omnia creata fuerint per quod Deus dixerit et mandaverit, sicut rex in suo regno, sed hoc non intelligitur per quod omnia per Verbum facta et creata sint, sed est Divinum Verum quod procedit 6 ex Divino Bono, hoc est, quod procedit a Domino, a Quo omnia 7 exstiterunt et existunt; Divinum Verum procedens a Divino Bono est ipsissimum reale et ipsissimum essentiale quod in universo; hoc facit et creat; de Divino Vero vix aliquis aliam ideam habet quam sicut de verbo quod fluit ex ore loquentis et dissipatur in aere; haec idea de Divino Vero produxit eam opinionem quod per Verbum intelligatur modo mandatum, et sic quod solum ex mandato omnia facta sint, ita non ex aliquo reali quod processit ex Divino Domini; sed ut dictum, est Divinum Verum procedens a Domino ipsissimum reale et essentiale, ex quo omnia; formae boni et veri sunt ex illo; at de hoc arcano plura, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Footnotes:

1. Here and in 5271 Swedenborg first wrote Cogitavit caeleste spiritualis e naturali but altered as above.

2. The manuscript has a or ab.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. quibus

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The manuscript has a or ab.

7. existunt et fiunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2619

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2619. ‘Quemadmodum locutus est’: quod significet sicut cogitavit, constat a significatione ‘loqui’ quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287; perceptio, quae significatur per ‘Jehovah dixit’, fuit ex Divino caelesti, cogitatio autem, quae significatur per ‘Jehovah locutus’, fuit ex Divino caelesti per Divinum spirituale; ideo est quasi repetitio in sensu litterae, nempe ‘quemadmodum dixit’ et ‘quemadmodum locutus est’: quid autem sit percipere ex Divino caelesti, et cogitare ex Divino caelesti per Divinum spirituale, non cadit in captum etiam illustratissimum per illa quae sunt lucis mundi; inde patet quomodo infinita reliqua possunt. Quod ex perceptione sit cogitatio, videatur n. 1919, 2515:

apud hominem ita se habet: bonum est ex quo percipit, veram autem per quod cogitat; bonum est amoris et ejus affectionum, proinde est inde perceptio, verum autem est fidei, proinde est haec cogitationis; illud significatur in historicis Verbi per ‘dicere’, hoc autem per ‘loqui’; at cum solum ‘dicere’ legitur, tunc quandoque significat percipere, quandoque cogitare, quia ‘dicere’ involvit utrumque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.