From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4996

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4996. ‘Eo quod tu uxor illius’: quod significet quia non alii bono conjungendum, constat ex significatione 'uxoris' quod sit verum adjunctum suo bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale cum bono naturali non spirituali, ut supra n. 4988.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9926

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9926. ‘Et audietur vox ejus’: quod significet influxum veri apud illos qui in caelis et qui in terris, constat ex significatione ‘audiri’ quod sit receptio et perceptio, de qua n. 5017, 5471, 5475, 7216, 8361, 9311, inde quoque influxus, nam quae recipiuntur et percipiuntur influent; et ex significatione ‘vocis’ cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit Divinum Verum, de qua n. 8813; vox enim est annuntiatum ejus, et quia est annuntiatum, est apud illos qui in caelis et in terris; nam Divinum Verum implet omnia caeli, et facit omnia Ecclesiae; tale annuntiatum repraesentabatur per vocem ex tintinnabulis auri cum Aharon intrabat ad sanctum coram Jehovah, et cum exibat, ut dicitur in 1 nunc sequentibus in hoc versu.

[2] Quod ‘vox’ in Verbo significet Divinum Verum, quod auditur et percipitur in caelis et in terris, constat a sequentibus his locis:

apud Davidem,

Vox Jehovae super aquis; vox Jehovae in virtute; vox Jehovae cum honore; vox Jehovae frangit cedros; vox Jehovae incidens ut flamma ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; vox Jehovae parturire facit cervas; sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam, Ps. 29:3-9;

agitur in illo Psalmio de Divino Vero, quod destruit falsa et mala; Divinum illud Verum est ‘vox Jehovae’; gloria autem quae dicitur, est Divinum Verum in caelo et in Ecclesia; quod ‘gloria’ sit Divinum Verum, videatur n. 9429, et quod ‘templum’ sit caelum et Ecclesia, n. 3720:

[3] apud Johannem,

Qui Pastor ovium est, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt: oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius: alienum non sequuntur, quia non sciunt alienorum vocem. Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient: sed vos non estis ex ovibus Meis, nam oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco 2 illas, et sequuntur Me, 10:2-5, 16, 26, 27; quod hic ‘vox’ sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum, manifeste patet; ‘alienorum vox’ est falsum:

[4] apud Esaiam,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, revelabitur enim gloria Jehovae: vox dicit, Clama; super montem altum ascende, evangelizatrix Zion, extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma; extolle, Ecce Dominus Jehovih in forti venit, 40:3, 5, 6, 9, 10; Joh. 1:23;

‘vox’ ibi est annuntiatum ex Verbo de Adventu Domini, ita quoque est Divinum Verum, quod Verbum annuntiat; ‘desertum’ est status Ecclesiae tunc, quae sicut in deserto, quia Verbum non amplius intellectum; ‘gloria quae revelabitur’ est 3 Verbum quoad interiora ejus; quod id sit ‘gloria’, videatur n. 9429; quod Jehovah, Cui via 4 pararetur, et 5 Dominus Jehovih, Qui in forti venturus, sit Dominus, patet, 6 nam clare dicitur:

[5] 7 apud Esaiam,

Vox speculatorum tuorum, tollent vocem, cum oculo ad oculum viderint, quod 8 revertatur Jehovah Zionem, 52:8;

‘speculatores’ pro illis qui scrutantur scripturas de Adventu Domini; ‘vox’ illorum est Verbum, quod est Divinum Verum ex quo:

apud Jeremiam,

Factor terrae, per intelligentiam Suam extendit caelos, ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis, 10:12, 13, 51:[15, ] 16; ‘vox’ pro Divino Vero, 9 'aquae' pro veris quae in caelis et ex caelis; quod ‘aquae’ in Verbo sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, ut quoque in Apocalypsi,

[6] Vox Filii hominis sicut sonitus aquarum multarum, 1:15: Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum, 14:2:

et apud Davidem,

Vox Jehovae super aquis, Jehovah super aquis magnis, Psalmi 29:3:

apud Joelem,

Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, quia innumerus qui facit Verbum Ipsius, 2:11;

‘vox’ etiam ibi pro Divino Vero, etiam Verbum quod faciunt:

apud eundem,

Jehovah ex Hierosolyma dabit vocem Suam, ut contremiscant caeli et terra, 4:16 10 [KJV 3:16]:

apud Davidem,

Regna terrae, psallite Domino, equitanti super caelo caeli antiquitatis, ecce dabit in voce vocem roboris, Ps. 68:33, 34 [KJV Ps. 68:32, 33]:

apud Johannem, Dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii 11 Dei, et qui audient vivent, 5:25;

quod ‘vox’ ibi sit Divinum Verum, proinde Verbum Domini, patet:

[7] apud Ezechielem,

Sustulit me Spiritus, et audivi post me vocem terrae motus magni, Benedicta gloria Jehovae, et vocem alarum animalium, et vocem rotarum, et vocem terrae motus magni, 3:12, 13: et dein, Vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai cum loquitur, 10:5;

‘vox’ etiam ibi est Divinum Verum, ‘cherubi’ enim significant providentiam et custodiam Domini ne accessus sit ad Ipsum, et in caelum, nisi per bonum quod amoris, n. 9277 fin. , 9509; ‘vox alarum et vox rotarum’ sunt vera spiritualia.

[8] In hoc versu, 12 in quo de Aharone agitur, est sonus seu clangor 13 ex tintinnabulis, qui dicitur vox; etiam alibi in Verbo sunt soni et clangores ex 14 buccinis, ut et sonitus et clangores ex tonitribus, qui dicuntur voces, et per 15 illos pariter significantur Divina Vera, videatur n. 7573; praeterea etiam soni instrumentorum musicorum varii generis 16 significant similia, sed quae 17 sonum edunt stridulum et discretum, 18 significant Divina Vera spiritualia, quae autem sonum edunt continuum, Divina Vera caelestia, n. 418-420, 4138, 8337; inde patet quod per ‘sonos’ seu ‘voces tintinnabulorum’ significentur Divina Vera spiritualia; nam vestes Aharonis, et in specie pallium, in cujus fimbriis circumcirca erant, repraesentabant regnum seu caelum spirituale Domini, n. 9814, 9825.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes nunc, and inserts mox.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts Divinum Verum seu.

4. parabitur

5. The Manuscript inserts quoque.

6. quia

7. The Manuscript inserts similiter alibi.

8. revertetur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. aquae quae in coelis, sunt vera ibi, nam aquae in Verbo significant vera,

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. hominis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

12. ubi

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts tubis seu.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. sonant stridule et discretim

18. The Manuscript places this after continuum, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4585

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4585. ‘Profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam’: quod significet quod nunc spirituale caelestis, constat a significatione ‘proficisci a Bethel’ quod sit continuum progressionis Divini a Divino Naturali; quod ‘proficisci’ sit continuum, videatur n. 4554, hic in supremo sensu continuum progressionis Divini, et quod Bethel sit Divinum Naturale, n. 4559, 4560; 1 a significatione ‘tractus terrae ad veniendum’ quod sit intermedium, de qua sequitur; et a significatione ‘Ephratae’ quod sit spirituale caelestis in statu priore, de qua infra ubi de Bethlehem, quae est spirituale caelestis in statu novo, inde dicitur ‘Ephrath haec Bethlehem’, vers. seq. 19. Agitur in his versibus de progressione Divini Domini versus interiora;

[2] Dominus enim cum Humanum Suum Divinum fecit, simili ordine progressus est quo cum hominem per regenerationem novum facit, nempe ab externis 2 ad interiora, ita a vero quod in ultimo ordinis ad bonum quod interius est et bonum spirituale vocatur, et inde ad bonum caeleste; sed haec in intellectum alicujus cadere nequeunt nisi sciatur quid homo externus et homo internus, et quod ille 3 ab hoc distinctus sit, tametsi apparent cum homo vivit in corpore, sicut unum; tum nisi sciatur quod naturale constituat externum hominem, et rationale internum; et insuper nisi sciatur quid spirituale et quid caeleste;

[3] haec quidem aliquoties prius explicata sunt, sed usque qui nullam ideam de illis prius habuerunt, ex causa quia non in aliquo desiderio fuerunt sciendi illa quae sunt vitae aeternae, nec ullam habere possunt; hi dicunt 4 , quid homo internus? an is potest esse distinctus ab externo?

tum quid naturale et rationale, annon unum? insuper quid spirituale et caeleste, anne nova distinctio? de spirituali audivimus, quod caeleste sit aliud, non audivimus; sed usque ita se res habet, qui de illis non aliquam ideam sibi prius comparaverunt, ex causa quod curae mundi et corporis possideant 5 omne cogitationis, et auferant 6 omne desiderii sciendi aliud, vel quod autument satis esse scire doctrinalia quantum vulgus, et quod non interest ultra cogitare quia mundum videmus, alteram vitam non videmus, fortassis est, et fortassis non; illi qui tales sunt, haec removent 7 a se, nam usque ad primam intuitionem corde rejiciunt:

[4] verumtamen quia talia sunt quae in Verbi sensu interno continentur, et illa absque terminis adaequatis explicari nequeunt, et termini adaequatiores non dantur ad exprimendum exteriora quam per ‘naturale’, et interiora per ‘rationale’, et illa quae sunt veri per ‘spirituale’, et illa quae sunt boni per ‘caeleste’, non potest aliter quam illas voces in usum adhibere, nam absque vocibus rei adaequatis nihil potest describi; ut itaque illi qui in desiderio sciendi sunt, aliquam ideam accipiant quid spirituale caelestis 8 quod Benjamin repraesentat et quod Bethlehem significat, paucis dicendum: actum est in sensu supremo de glorificatione Naturalis Domini, et in sensu respectivo de regeneratione hominis quoad ejus naturale; quod ‘Jacob’ repraesentaverit hominem Ecclesiae quoad ejus externum, et ‘Israel’ quoad internum, ita ‘Jacob’ quoad 9 naturale ejus exterius, et ‘Israel’ quoad interius, n. 4286, ' in praecedentibus ostensum est, nam spiritualis homo est ex naturali, caelestis autem ex rationali; tum ostensum, quod glorificatio Domini processerit ab externis ad interiora, 10 similiter ac procedit regeneratio hominis, et quod repraesentationis hujus causa Jacob vocatus sit Israel;

[5] nunc autem agitur de progressione ulteriore versus interiora, nempe versus rationale, nam, ut mox supra dictum, rationale constituit internum hominem; intermedium inter internum naturalis et externum rationalis, est quod intelligitur per spirituale caelestis, quod significatur per ‘Ephratam’ et ‘Bethlehem’, et repraesentatur per ‘Benjaminem’; hoc intermedium trahit aliquid ab interno naturalis quod est ‘Israel’,

et ab externo rationalis quod est ‘Josephus’; quod enim intermedium est, trahit aliquid ab utroque, alioquin pro intermedio inservire non potest; ut aliquis a spirituali fiat caelestis, necessario progredietur per hoc intermedium; absque intermedio scandere ad superiora non possibile est:

[6] qualis itaque progressus sit per intermedium illud describitur hic in sensu interno per quod ‘venerit Jacob ad Ephratam’, et quod 11 ‘ibi Rachel pepererit Benjaminem’; inde patet quod per ‘profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam’ significetur continuum progressionis Divini Domini a Divino Naturali ad spirituale caelestis, quod per Ephratam et Bethlehem ‘Benjaminem repraesentatur’: est spirituale 12 caelestis intermedium illud, de quo dictum; spirituale dicitur a spirituali homine, qui in se spectatus est interior naturalis 13 , et [caelestis] a caelesti homine, qui in se spectatus est rationalis; ‘Josephus’ est exterior rationalis, quare de eo praedicatur caeleste spiritualis e rationali.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. externo, in the First Latin Edition

3. illae, in the First Latin Edition

4. dicunt enim

5. possederint

6. abstulerint

7. removeant, in the First Latin Edition

8. The Manuscript and the First Latin Edition have caeleste spiritualis, but this is evidently an accidental transposition.

9. Naturale externum, et Israel Naturale internum

10. The Manuscript inserts et.

11. quodque

12. The Manuscript inserts enim.

13. The First Latin Edition has a comma here, but there is no sign of it in the Manuscript and it seems to destroy the sense. Probably interior is also to be understoodbefore rationalis in next line.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.