From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4996

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4996. ‘Eo quod tu uxor illius’: quod significet quia non alii bono conjungendum, constat ex significatione 'uxoris' quod sit verum adjunctum suo bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale cum bono naturali non spirituali, ut supra n. 4988.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6366

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6366. ‘Incurvabunt se tibi filii patris tui’: quod significet quod vera se submittent ex se, constat ex significatione ‘incurvare se’ quod sit se submittere; et ex significatione ‘filiorum patris’ quod sint vera quae ex bono spirituali, ‘filii’ enim ‘Israelis’ sunt vera spiritualia, n. 5414, 5879, 5951, et ‘Israel’ est bonum spirituale, 1 n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; quod vera illa submittent se ex se, est quia amor caelestis, qui repraesentatur per ‘Jehudam’, cum influit in vera spiritualia quae repraesentantur per ‘filios Israelis’, disponat illa in ordinem ac ita submittat Domino; caeleste enim hanc efficaciam habet per influxum in spiritualia, seu bonum per influxum in verum; quapropter etiam regnum caeleste Domini est caelum intimum seu tertium, ita Domino proximum, et regnum spirituale Ipsius, est caelum medium seu secundum, ita a Domino remotius; 2 ex ordine illo est quod Dominus per regnum caeleste influat in regnum spirituale 3 mediate, et praeterea quoque immediate; talis influxus est, ut spirituale regnum in ordine teneatur per caeleste, ac ita submittatur Domino: influxus fit e caelesti regno per 4 amorem erga proximum, hoc enim est externum regni caelestis, et est internum regni spiritualis, inde conjunctio utriusque, videatur n. 5922.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts de qua.

2. et regnum caeleste influit in regnum spirituale, hoc est,

3. The Manuscript inserts sic.

4. charitatem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.