From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4954

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4954. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM NONUM

In praemissis ante caput praecedens, explicata sunt quae Dominus locutus est de judicio super bonos et malos apud Matthaeum

25:31-33, quae videantur n. 4807-4810; veniunt nunc explicanda quae ordine ibi sequuntur, nempe haec verba, Tunc dicet 1 Rex iis qui a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi: esurivi enim et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus et circuminduistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere fui et venistis ad Me, Gen. 39:34-36.

Footnotes:

1. dicit, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9429

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9429. ‘Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai’: quod significet interiora Verbi Domini in caelo, constat ex significatione ‘gloriae Jehovae’ cum de Verbo, quod sit sensus ejus internus, ita interiora Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde caelum, de qua supra n. 9420, 9427. Quod interiora Verbi dicantur gloria, est quia Divinum Verum procedens a Domino ut sole est lux in caelo, quae dat visum angelis ibi, et simul intelligentiam et sapientiam, n. 1531, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4415, 4527, 5400, 6313, 6608, 6907, 8644, 8707, 8861; ex Divina illa luce est omnis gloria in caelo, quae talis est ut excedat omnem, captum humanum; inde patet unde est quod Verbi sensus internus sit ‘gloria’; est enim sensus Verbi internus Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita lux e qua omnis gloria ibi.

[2] Hoc intelligitur per ‘gloriam’ in pluribus locis in Verbo, ut quod visuri Filium hominis in nube cum gloria, Matth. 24:30; Luc. 21:27; quod Dominus cum passus fuerit, intraturus esset in gloriam Suam, Luc. 24:26; quod cum venturus in gloria Sua, sessurus sit super throno gloriae Suae, Matth. 25:31; ‘sedere super throno gloriae’ est judicare ex Divino Vero quod ab Ipso; tum quod Moscheh et Elias visi sint in gloria, Luc. 9:30 [, 31]; quod ‘Moscheh et Elias’ ibi sint Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 2762, 5247, 9372; 1 id quoque intelligitur per glorificationem Domini apud Johannem,

Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32;

‘glorificari in Deo’ est fieri Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: similiter apud 2 eundem cap. 12:28.

[3] Per ‘gloriam’ significatur Divinum Verum procedens a Domino quale est in caelo, etiam in sequentibus his locis: apud Esaiam,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; et revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, 40:3, 5;

ibi de Adventu Domini, ubi ‘gloria Jehovae quae revelabitur’ est Divinum Verum; quod Dominus id sit quia ab Ipso, patet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: erat Lux vera: et Verbum caro factum 3 est, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, 1:1, 4, 9, 14;

‘Verbum’ ibi est Divinum Verum, similiter ‘lux’, inde patet quid sit ‘videre gloriam Ipsius’; quod Dominus non in alia gloria 4 in mundo apparuerit praeter cum transformatus, notum est:

[4] 5 pariter alibi apud 6 Johannem,

Haec 7 dixit Esaias quando vidit gloriam Ipsius et locutus est de Ipso. Sed diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, 12:41, 43, 46; etiam hic ‘gloria Domini’ et ‘gloria Dei’ pro Divino Vero, et ‘gloria hominum’ pro falso:

apud Esaiam,

Illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; super te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super te videbitur: gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum sanctuarii Mei: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:1-fin. ;

ibi manifeste agitur de Adventu Domini, de regno Ipsius, de caelo, et de Ecclesia; Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius in toto illo capite describitur, et vocatur lux, honor, et gloria:

[5] apud eundem,

Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor, 59:19, 20;

8 ibi etiam de Domino; ‘nomen Jehovae’ pro omni vero fidei et bono amoris ex quo cultus, n. 2724, 3006, 6674, 9310 apud eundem,

Vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, 42:6, 8;

hic quoque de Domino, ubi ‘lux gentium’ est Divinum Verum quod ab Ipso, ‘gloriam non alteri dare’ est quod non ab alio quam a Domino, Qui unum cum Jehovah, procedet Divinum illud Verum: ut quoque apud eundem,

Propter Me, propter Me faciam, et gloriam Meam alii non dabo, Esai. 48:11 9 :

[6] pariter alibi apud Esaiam,

Erumpet sicut aurora lux tua; ambulabit ante te justitia 10 tua, gloria Jehovae colliget te, 58:8:

apud eundem,

Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas ut veniant et videant gloriam Meam, 66:18:

apud eundem,

Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius gloria, 24:23

apud Moschen,

Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. 14:20, 21 11 ;

in illis locis 12 de Domino agitur, et ‘gloria’ ibi est Divinum Verum quod ab Ipso: apud Esaiam,

Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et seraphim stantes desuper Ipso; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus Jehovah Zebaoth; plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, 6:1-3:

apud Davidem,

Caeli enumerant gloriam Dei, Ps. 19:2 [KJV Ps. 19:1]:

et apud eundem,

Ut timeant gentes nomen Jehovae, et reges terrae gloriam Tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem, et apparuerit in gloria Sua, Ps. 102:16, 17 [KJV Ps. 102:15, 16]:

[7] in Apocalypsi, Gloria Dei illustrabit sanctam Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt; et reges terrae 13 adferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:23-25;

‘sancta Hierosolyma’ pro nova Ecclesia, ‘gloria Dei’ pro Divino Vero a Domino ibi, similiter ‘lux Ipsius in qua ambulabunt’, ‘reges terrae qui adferent gloriam’ pro illis 14 qui in veris ex bono sunt, n. 2015, 2069, 4581, 4966, 5044, 6148. Ex his nunc constare potest quid significatur per ‘gloriam Jehovae quae commorabatur super monte Sinai’; videatur etiam n. 8427.

Footnotes:

1. pariter

2. Johannem

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. cum in mundo after Dominus

5. et quoque

6. Eundem

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. mea, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. etiam de Domino

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts in Ecclesia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4416

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4416. Spiritus in altera vita ex luce in qua sunt, apparent quales sunt, nam lux in qua vident, correspondet luci ex qua percipiunt, ut dictum est 1 : qui vera sciverunt et quoque illa confirmaverunt apud se et tamen vitam mali vixerunt, illi apparent in luce nivea sed frigida, qualis est lux hiemalis; at 2 cum ad illos qui in luce caeli sunt, accedunt, tunc illorum lux prorsus obtenebratur et fit caliginosa; et cum removent se a luce caeli, succedit lumen flavum sicut ex sulphure, in quo apparent tanquam spectra ac vera illorum sicut phantasmata; nam vera eorum fuerunt fidei persuasivae, quae talis est ut crediderint quia illis honor, lucrum et fama inde, et illis perinde fuerit quid verum, modo receptum.

[2] Qui autem in malo sunt et inde in falsis, apparent in lumine tanquam ignis carbonarei; hoc lumen fit prorsus 3 furvum ad lucem caeli; sed ipsa lumina ex quibus vident, variantur secundum falsum et malum in quibus sunt. Inde etiam patuit cur illi qui vitam mali agunt 4 , nusquam possint veris Divinis fidem ex sincero corde habere; sunt enim in lumine illo fumoso, in quod cum lux caelestis incidit, fit illis tenebricosum, ut nec videant oculis nec videant mente et praeterea tunc in angores, et quidam quasi in deliquia cadunt; inde est quod mali 5 nusquam recipere possint verum, sed unice boni'.

[3] Homo qui vitam mali agit, non credere potest quod in tali lumine sit, quia non videre 6 lumen in quo ejus spiritus est, sed modo lumen in quo ejus oculi 7 visus et inde ejus mens naturalis; at si videret lumen spiritus sui et experiretur qualis fieret, si lux veri et boni e caelo in id influeret, sciret manifeste quam longe 8 abesset a recipiendis illis quae sunt lucis, hoc est, quae sunt fidei, et magis ab imbuendis illis quae sunt charitatis, ita quantum distaret a caelo.

Footnotes:

1. ut dictum after vident

2. hyemis, sed

3. quoque fit

4. vivunt

5. verum nusquam possit recipi a malis, sed unice a bonis

6. videt

7. The Manuscript deletes oculi.

8. longissime

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.