From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4809. Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum et bonum, et inde qualis est;

‘Filius hominis’ in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; ‘gloria’ est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur ‘gloria’; quod ‘Filius hominis’ sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704.

[2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum; . ‘sancti angeli’ 1 sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per ‘angelos’ in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino: videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono 2 Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod ‘angeli’ sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod ‘omnes sancti angeli erunt cum Ipso’,

et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest.

[3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, ‘thronus’ enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium.

[4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per ‘gentes’ enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, 3 n. 1259, 1260

1416, 2588 f, 4574; ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod ‘congregabuntur coram Ipso omnes gentes’.

[5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; ‘oves’ enim sunt qui in bono, et ‘hirci’ qui in malo; ‘oves’ proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, ‘hirci’ 4 qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod ‘hirci’ qui in fide et non in charitate, n. 4769.

[6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript deletes it.

3. The Manuscript inserts videatur.

4. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4769

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4769. ‘Et mactarunt hircum caprarum’: quod significet vera externa ex jucundis, constat ex significatione ‘hirci caprarum’ in Verbo quod sint vera naturalia, hoc est, vera externi hominis ex quibus jucunda vitae, tum quoque quod sint vera externa ex jucundis, de qua sequitur; vera externi hominis ex quibus jucunda vitae, sunt vera Divina qualia sunt sensus litteralis Verbi, ex quibus doctrinalia genuinae Ecclesiae; haec proprie significantur per ‘hircum’, jucunda 1 quae inde sunt, significantur per ‘capras’; ita per hircum caprarum in genuino sensu, illi qui in talibus veris et inde jucundis sunt; in sensu autem opposito per ‘hircum caprarum’ significantur illi qui sunt in veris externis, hoc est, in apparentiis veri ex sensu litterae 2 quae jucundis vitae eorum conveniunt, sicut quae jucundis corporis, quae in genere voluptates vocantur, et quae jucundis animi, quae in genere sunt honores et lucra; tales per ‘hircum caprarum’ in sensu opposito significantur; verbo, per ‘hircum caprarum’ in hoc sensu significantur qui in fide separata a charitate sunt, nam hi non alia 3 vera ex Verbo desumunt quam quae cum jucundis vitae eorum concordant, hoc est, quae favent amoribus sui et mundi; cetera vera illuc per interpretationes deducunt, et inde falsitates sistunt sicut apparentias veri.

[2] Quod ‘hircus caprarum’ 4 significet illos qui in fide separata sunt, constare potest apud Danielem,

Ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae, et non attingens terram, et huic hirco cornu aspectus inter oculos illius; ... ex uno de quatuor cornibus exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem et versus ortum, et versus decus; quin 5 crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea 6 :... et projecit veritatem in terram, 8:5, 9, 10, 12; agitur ibi de statu Ecclesiae in genere, non solum de statu Ecclesiae Judaicae sed etiam de statu Ecclesiae sequentis quae est Ecclesia Christiana, nam Verbum Domini est universale; ‘hircus caprarum’ respective ad Ecclesiam Judaicam significat illos qui vera interna nihili fecerunt, sed externa acceptabant quatenus favebant amoribus eorum, qui erant ut maximi et opulentissimi essent; inde Christum seu Messiam quem exspectabant, non aliter agnoscebant quam sicut regem qui eveheret illos supra omnes gentes et populos in universo terrarum orbe, et hos subjiceret illis sicut vilissimos servos, inde deduxerunt amorem in Illum; quid amor erga proximum, prorsus non sciebant, modo quod esset conjunctio per honoris supradicti participationem et per lucrum;

[3] ‘hircus autem caprarum’ respective ad Ecclesiam Christianam, significat illos qui in veris externis ex jucundis sunt, hoc est, qui in fide separata, nam hi quoque nihil interna curant, sique illa docent, est solum ut inde aucupent famam, ut ad honores evehantur et ad lucra perveniant, haec sunt jucunda quae in corde eorum quando vera sunt in ore; et praeterea illa quae genuinae fidei sunt per sinistras interpretationes trahunt ad favorem ‘suorum amorum’; inde patet quid in sensu interno per illa verba apud Danielem significatur, nempe per ‘hircum caprarum’ illi qui in fide separata; quod ‘hircus venerit ab occidente’ est quod a malo; quod occidens sit malum, videatur n. 3708; quod ‘venerit super facies omnis terrae, non attingens terram’ est quod super totam Ecclesiam; per ‘terram’ in Verbo non aliud intelligitur quam terra ubi Ecclesia, ita Ecclesia,

7 n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f,

2928, 3355, 4435, 4447; ‘cornua quae ei’, sunt potentiae ex falso, n. 2832; ‘cornu aspectus inter oculos’ est potentia ex ratiocinatione de veris fidei, quod constare potest ab illis quae de oculo 8 n. 4403-4421, 9 n. 4523-4534 ostensa sunt; ‘unum cornu quod crevit versus meridiem, ortum, et decus’ est potentia ex fide separata 10 usque versus illa quae sunt status lucis caeli, status boni et veri; quod ‘meridies’ sit status lucis, videatur n. 3708, quod ‘ortus seu oriens’ sit status boni, n. 1250, 3249, 3708, quod ‘decus’ sit status veri, ex Verbo passim constat 11 ; quod ‘crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit 12 illa’ est quod cognitiones boni et veri; quod ‘exercitus caelorum et stellae’ sint cognitiones boni et veri, n. 4697; inde scitur quid sit quod ‘projecerit veritatem in terram’, quod nempe ipsam fidem quae in se est charitas, nam fides spectat 13 charitatem quia procedit a 14 charitate; quod in Antiqua Ecclesia vocatum est veritas, hoc in nova vocatur fides, n. 4690.

[4] Similiter hircus apud Ezechielem,

Ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, inter arietes et inter hircos: num parum vobis, pascuum bonum depascitis, et reliquum pascuorum vestrorum conculcatis pedibus vestris?

sedimentum aquarum bibitis, reliquas pedibus vestris turbatis?... Cornibus vestris feritis omnes infirmas, donec disperseritis eas foras, 34:17, 18, 21; ibi etiam per ‘hircos’ significantur illi qui in fide separata, hoc est, qui praeponunt doctrinam vitae, et tandem vitam non curant, cum tamen vita facit hominem non doctrina separata, et vita manet post mortem, non autem doctrina nisi quantum illa ex vita trahit; de illis dicitur quod pascuum bonum depascant, et reliquum pascuorum conculcent pedibus, ac quod sedimentum aquarum bibant,

et reliquas pedibus turbent, tum quod ‘cornibus feriant infirmas, donec disperserint illas’.

[5] Ex his nunc patet quinam sunt qui per ‘hircos’ et quinam per ‘oves’ intelliguntur, de quibus Dominus apud Matthaeum, Congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet oves a dextris [suis], hircos vero a sinistris, etc. , 25:32,

33; quod ‘oves’ sint illi qui in charitate sunt et inde in veris fidei, et quod hirci qui in nulla charitate tametsi in veris fidei, hoc est, qui in fide separata, a singulis ibi liquet; describuntur ibi illi.

[6] Quinam 15 sunt et quales 16 qui in fide separata, et per ‘hircos’ intelliguntur, constare potest ab his binis locis;

apud Matthaeum, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, exscindetur, et in ignem conjicietur; quare ex fructibus eorum cognoscetis eos: non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei Qui in caelis est: multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me Operarii iniquitatis 17 , vii

19-23:

et apud Lucam, Tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, 13:25-27;

hi sunt qui in fide separata, et ‘hirci’ vocantur. Quid autem ‘hirci’ in bono sensu significant, sicut qui in sacrificiis adhibebantur, ac apud Prophetas passim nominantur, alibi 18 , ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

Footnotes:

1. vitae

2. The Manuscript inserts Verbi, sed.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts in sensu Verbi interno.

5. quia, in the First Latin Edition

6. eos

7. The Manuscript inserts videatur.

8. hoc sit, videatur

9. The Manuscript inserts et.

10. illa

11. pluries patet

12. The manuscript has ea.

13. vera fidei spectant

14. vera fidei procedunt ex

15. etiam alibi a Domino, ut sciatur quinam

16. The Manuscript inserts sunt.

17. The Manuscript reads operantes iniquitatem, which matches the Greek.

18. See Arcana Coelestia 9670, 9937 and 1

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.