From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4809. Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum et bonum, et inde qualis est;

‘Filius hominis’ in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; ‘gloria’ est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur ‘gloria’; quod ‘Filius hominis’ sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704.

[2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum; . ‘sancti angeli’ 1 sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per ‘angelos’ in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino: videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono 2 Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod ‘angeli’ sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod ‘omnes sancti angeli erunt cum Ipso’,

et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest.

[3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, ‘thronus’ enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium.

[4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per ‘gentes’ enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, 3 n. 1259, 1260

1416, 2588 f, 4574; ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod ‘congregabuntur coram Ipso omnes gentes’.

[5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; ‘oves’ enim sunt qui in bono, et ‘hirci’ qui in malo; ‘oves’ proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, ‘hirci’ 4 qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod ‘hirci’ qui in fide et non in charitate, n. 4769.

[6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript deletes it.

3. The Manuscript inserts videatur.

4. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1925

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1925. ‘Invenit eam angelus Jehovae’: quod significet interioris hominis cogitationem, nempe apud Dominum, constare potest a repraesentatione et significatione ‘angeli Jehovae’. ‘Angelus Jehovae’ aliquoties memoratur in Verbo, et ubivis cum in bono sensu, repraesentat et significat aliquod essentiale apud Dominum et a Domino; quid autem repraesentat et significat, constare potest ex serie. Fuerunt angeli qui missi ad homines, ut et locuti per prophetas, sed quod locuti, non fuit ab angelis sed per angelos; status enim eorum tunc fuit ut non sciverint aliter quam quod ii fuerint Jehovah, hoc est, Dominus, sed mox cum elocuti sunt, redierunt in statum suum pristinum, et locuti sicut a se:

[2] ita se habuit cum angelis qui locuti sunt Verbum Domini, quod ex multa experientia hodie simili in altera vita mihi nosse datum, de qua experientia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae causa est quod angeli quandoque dicti fuerint Jehovah; ut manifeste constat ab angelo qui apparuit Mosi in rubo, de quo ita, Apparuit angelus Jehovae Mosi, in flamma ignis e medio rubi:... vidit Jehovah quod secederet ad videndum, et clamavit ad eum Deus e medio rubi... Dixit Deus ad Mosen, Sum Qui Sum; ... et dixit adhuc Deus ad Mosen, Sic dices ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum misit me ad vos, Exod. 3:2, 4, 14, 15; ex quibus patet quod angelus fuerit qui apparuit Mosi ut flamma in rubo, et quod ille locutus sicut Jehovah, quia per illum Dominus seu Jehovah:

[3] ut enim locutio fiat ad hominem per voces, quae sunt soni articulati, et in ultima natura, Dominus ministerio angelorum utitur, implendo eos Divino et quae propria eorum sunt, sopiendo, ut non sciant aliter tunc quam quod ipsi Jehovah; ita Divinum Jehovae quod in supremis, delabitur in infimum naturae in quo est homo quoad visum et auditum. Similiter angelus qui locutus cum Gideone, de quo ita in libro Judicum, Apparuit Gideoni angelus Jehovae, et dixit ad eum, Jehovah tecum, potens robore: et dixit ad eum Gideon, In me Domine mi, ... quare invenit nos omne id?... et aspexit eum Jehovah, et dixit, Vade in robore tuo; ... tunc dixit ad eum Jehovah, Atqui ero tecum, 6:12, 13, 1 14, 16: et postea, Vidit Gideon, quod angelus Jehovae ille, et dixit Gideon, Ah Domine Jehovih, quandoque vidi angelum Jehovae 2 facies ad facies; et dixit ei Jehovah, Pax tibi, ne timeas, ibid. Gen. 16:22, 23: ubi similiter fuit angelus sed in illo statu tunc, ut non sciverit 3 aliud quam quod ille Jehovah seu Dominus esset. In libro Judicum alibi, Ascendit angelus Jehovae ex Gilgal ad Bochim, et dixit, Ascendere feci vos ex Aegypto, et adduxi vos in terram, quam juravi patribus vestris, et 4 dixi, Non irritum faciam foedus meum vobiscum in aeternum, 2:1;

ubi similiter angelus loquitur nomine Jehovae, dicens se eduxisse eos e terra Aegypti, cum tamen angelus non eduxit, sed Jehovah, ut multoties alibi dicitur.

[4] Inde constare potest quomodo angeli locuti sunt per prophetas, nempe quod Ipse Dominus locutus, tametsi per angelos, et quod angeli ne hilum a se; quod a Domino Verbum, constat a multis locis, etiam apud Matthaeum, Ut impleretur id quod dictum a Domino per prophetam, dicentem, Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, 1:22, 23: praeter alibi. Quia Dominus loquitur per angelos quando cum homine, inde est quod etiam Dominus passim in Verbo dicatur angelus, et tunc per angelum aliquod essentiale apud Dominum et a Domino, ut dictum, significatur, ut hic, quod interior Domini cogitatio, quare etiam angelus hic 5 quoque Jehovah ac Deus in hoc capite appellatur, ut in vers. 13, ‘Et Hagar vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me’.

[5] Alibi similiter per angelos aliquid speciale Domini significatur, ut apud Johannem, Septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt, Apoc. 1:20;

angeli Ecclesiarum non dantur, sed per ‘angelos’ significatur illud quod est Ecclesiae, ita quod Domini respective ad Ecclesias:

apud eundem,

Vidi murum sanctae Hierosolymae magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portas angelos duodecim, et nomina scripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis, Apoc. 21:12;

ubi per ‘duodecim angelos’ idem significatur quod per ‘duodecim tribus’, nempe omnia quae sunt fidei, ita Dominus a Quo fides et ejus omnia:

apud eundem,

Vidi angelum volantem in medio caeli, habentem evangelium aeternum, Apoc. 14:6;

ubi per ‘angelum’ significatur evangelium quod est solius Domini:

[6] apud Esaiam,

Angelus facierum Ipsius salvavit 6 nos, propter amorem suum, et propter clementiam suam, ille redemit eos, et tulit eos, et portavit eos, omnibus diebus aeternitatis, 63:9;

ubi per ‘angelum facierum’ intelligitur Domini misericordia erga universum genus humanum, quod redemerit eos: a Jacobo benedicente filiis Josephi similiter, Angelus, qui redemit me ab omni malo, benedicat pueris, Gen. 48:16;

ubi etiam redemptio quae 7 est Domini, per ‘angelum’ significatur:

apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos desideratis, 3:1;

quod Dominus per ‘angelum’ significetur, manifeste ibi patet, ubi ‘angelus foederis’ dicitur 8 ob Adventum Ipsius; adhuc manifestius quod per ‘angelum’ significetur Dominus, in Exodo, Ecce Ego mitto angelum coram te ad custodiendum te in via, et ad deducendum te ad locum, quem praeparavi; ... non sustinebit praevaricationem vestram, quia nomen Meum in medio illius, 23:20, 21.

Inde nunc constat quod per ‘angelum’ in Verbo intelligitur Dominus, sed quid Domini ex serie in sensu interno patet.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. facie ad faciem in the First Latin Edition, faciem ad faciem in Schmidius.

3. The Manuscript has aliter tunc.

4. The Manuscript has dixit

5. The Manuscript has similiter

6. In 222 and elsewhere Swedenborg has eos or illos , which matches the Hebrew.

7. The Manuscript has solius Domini.

8. The Manuscript has ab adventu.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.