From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4808

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4808. Quod sensus internus illorum verborum id involvat, constabit [ab] explicatione singulorum secundum illum sensum; sed hic solum explicanda sunt 1 quae ibi continentur in versibus

31-33, nempe haec, Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius, et congregabuntur coram Ipso omnes gentes; et separabit invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5623

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5623. ‘Et argenti duplum accipite in manibus vestris’: quod significet verum acceptum in potentiis, constat a significatione 'argenti quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; a significatione ‘dupli’ quod sit successive alterum, De qua n. 1335, nempe verum quo gratis donati, et quo rursus donandi; et a significatione ‘manuum’ quod sint potentiae, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328. Verum in potentiis est in facultatibus recipiendi ita secundum facultates, at facultates seu potentiae recipiendi verum se habent prorsus secundum bonum, nam illos Dominus adjungit bono; cum enim Dominus influit cum bono, etiam influit cum facultate; inde verum acceptum in potentiis est secundum bona; quod facultates recipiendi verum se habeant secundum bonum, constare potest a multa experientia in altera vita;

[2] qui ibi in bono sunt, illi habent non modo facultatem percipiendi verum sed etiam recipiendi, at secundum quantum boni et quale boni in quo sunt; qui autem in malo sunt, illi vicissim nullam facultatem recipiendi verum habent; hoc venit ex volupi et inde desiderio; qui in bono sunt, illis volupe est bonum perficere per verum, nam bonum suum quale accipit a veris, quare etiam desiderant vera; at qui in malo sunt, illis volupe est malum, et hoc per falsa confirmare; quare etiam desiderant falsa; et quia desiderant falsa, aversantur vera; inde est quod illis nulla facultas recipiendi vera, rejiciunt enim, vel suffocant, vel pervertunt illa ut primum ad aurem aut in cogitationem veniunt. Praeterea unusquisque homo qui sanae mentis est, in facultate est recipiendi vera, sed facultatem illam exstinguunt illi qui ad malum se convertunt, at facultatem illam elevant illi qui ad bonum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.