From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4807

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4807. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens, n. 4661-4664, inceptum est explicare quae Dominus apud Matthaeum 25:31 ad fin: locutus est de judicio super bonos et malos, qui ibi vocantur oves et hirci; quis sensus internus illorum verborum est, nondum explicatum est, sed nunc ante hoc et aliquot 1 sequentia capita, explicandum venit; et inde constabit quod per ultimum judicium ibi non intellectum sit ultimum tempus mundi et quod tunc primum resurgent mortui et congregabuntur coram Domino et judicabuntur, sed quod intellectum sit ultimum tempus cujusvis qui e mundo in alteram vitam transit, tunc enim est judicium ejus; hoc judicium est quod intelligitur. At quod ita sit, non apparet ex sensu litterae, sed ex sensu interno; quod Dominus ita locutus sit, est quia per repraesentativa et significativa locutus est, sicut ubivis alibi in Verbo Veteris et 2 Novi Testamenti; loqui enim per repraesentativa et significativa, est loqui simul coram mundo et coram caelo, seu coram hominibus et coram angelis; talis loquela est Divina quia universalis, et inde est propria Verbi; quapropter qui in mundo sunt et non nisi quam mundana curant, non aliud ex his quae Dominus de ultimo judicio locutus est, capiunt quam quod resurrectionis tempus simul erit omnibus, immo quod Dominus tunc sedebit super throno gloriae et dicet ad congregatos secundum verba ibi 3 ; at qui caelestia curant, illi sciunt quod tempus resurrectionis sit cuivis 4 cum moritur, et quod Domini verba ibi involvant quod unusquisque secundum vitam judicabitur, ita quod unusquisque judicium secum ferat, quia vitam.

Footnotes:

1. aliqua

2. tam Veteris quam

3. illa

4. unicuivis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8105

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8105. ‘Et Jehovah ibat ante illos’: quod significet continuam praesentiam Domini, constat absque explicatione; quod ‘Jehovah’ sit Dominus, videatur supra n. 8046.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4938

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4938. Qui in Maximo Homine correspondent pedibus, plantis et calcaneis, sunt qui naturales sunt, quapropter 1 per pedes in Verbo significantur naturalia, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280; per ‘plantas’ naturalia inferiora; et per calcaneos naturalia infima [n. 259]; caelestia enim in Maximo Homine constituunt caput, spiritualia corpus, et naturalia pedes 2 ; eo ordine etiam consequuntur 3 ; caelestia etiam 4 quae sunt suprema 5 , terminantur in spiritualibus quae sunt media, et spiritualia in naturalibus 6 quae sunt ultima.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript transposes caelestia and caput, and so with the two following pairs.

3. consequentur

4. enim

5. intima

6. naturalia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.