From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4723

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4723. ‘Viderunt eum e longinquo’: quod significet perceptionem Divini Humani Domini remote, constat a significatione ‘videre’ quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764; ex significatione ‘e longinquo’ quod sit remote; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui est ille quem viderunt e longinquo 1 quod sit Dominus quoad Divinum Verum de qua n. 4669; quod sit Divinum Humanum Domini quod per ‘Josephum’ hic intelligitur, est quia id est supremum Divini Veri; sunt duo essentialia quae constituunt Ecclesiam, et inde duo principali doctrinae 2 , unum quod Humanum Domini sit Divinum, 3 alterum quod amor in Dominum et charitas erga proximum faciant Ecclesiam non autem fides ab illis separata; haec quia sunt primaria Divini Veri, ideo etiam per ‘Josephum’ illa repraesentantur; qui Divinum Verum in genere, etiam quae sunt Divini Veri in specie, repraesentat at quid in specie repraesentat, ex serie patet.

Footnotes:

1. perceperunt remote

2. The Manuscript inserts ejus.

3. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4669

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4669. ‘Joseph’: quod significet Divinum Humanum Spirituale Domini, constat ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit 1 in supremo sensu Dominus quoad Divinum Spirituale, de qua n. 3969; quod Dominus per ‘Josephum’ repraesentetur, in Ecclesia notum est, cum enim caelestis Josephus dicitur, non alius intelligitur; sed quid Domini ‘Josephus’ repraesentat, non ita notum est, est enim Divinum Spirituale quod procedit a Divino Humano Ipsius; Divinum Spirituale quod procedit a Divino Humano Domini, est Divinum Verum quod ab Ipso in caelo et in Ecclesia; Spirituale in sua essentia non aliud est. Divinum Spirituale seu Divinum Verum, est quoque id quod vocatur regium Domini et quod quoque significatur per ‘Christum’ seu ‘Messiam’, videatur n. 2015 f, 3009, 3670; et quia ita, Josephus factus est sicut rex in Aegypto, et hoc ideo ut tunc repraesentaret illa quae regii Domini sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after sensu.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.