From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4696

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4696. ‘Et ecce sol et luna’: quod significet bonum naturale et verum naturale, constat a significatione ‘solis’ quod sit bonum caeleste 1 , de qua n. 1529, 1530, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060: et ex significatione ‘lunae’ quod sit bonum spirituale seu verum, de qua n. 1529, 1530, 2495; ‘sol’ in supremo sensu significat 2 Dominum quia Ipse ut sol apparet illis in caelo qui in caelesti amore sunt, et ‘luna’ in supremo sensu etiam significat Dominum quia Ipse ut luna apparet illis in caelo qui in spirituali amore sunt; etiam omne lucis in caelo 3 est inde; lux ideo a sole ibi est caeleste amoris seu bonum, et lux a luna ibi est spirituale amoris seu verum; hic itaque ‘sol’ est bonum naturale et ‘luna’ est verum naturale, quia praedicantur de Jacobo et Lea, ut patet avers. 10ubi Jacob dicit ‘An veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?’ Per ‘Jacobum’ enim repraesentatur bonum naturale et per ‘Leam’ verum naturale, ut prius passim ostensum est. Divinum quod a Domino venit, hoc in supremo sensu est Divinum in Ipso, in sensu autem respectivo est Divinum ab Ipso; Divinum bonum quod ab Ipso, est quod vocatur caeleste, et Divinum verum quod ab Ipso, est quod dicitur spirituale; cum rationale illa recipit, sunt bonum et verum rationalis quae significantur, cum autem naturale illa recipit, sunt bonum 4 et verum naturalis quae significantur; hic bonum et verum naturalis quia praedicantur de Jacobo et Lea.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes amoris, and inserts caeleste.

2. The Manuscript inserts Ipsum.

3. caelis

4. The Manuscript inserts naturalis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2120

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2120. Quae Dominus locutus est de ultimis temporibus, quod tunc mare et salum resonabit, sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellae cadent de caelo, gens contra gentem et regnum contra regnum excitabitur, et plura, Matth. 24:7, 29; Luc. 21:25, omnia et singula significant statum Ecclesiae qualis futurus quando ultimum ejus judicium; et per quod ‘mare et salum resonabit’, nihil aliud significatum est quam ‘quod’ haereses et controversiae, in communi intra Ecclesiam et in particulari in unoquovis, ita perstrepent; per ‘solem’ nihil aliud intellectum quam amor in Dominum et charitas erga proximum; per ‘lunam’ fides; et per ‘stellas’ cognitiones fidei, quae ultimis temporibus ita obscurabuntur; ‘non dabunt lumen, et cadent de caelo’, hoc est, evanescent; similiter etiam dictum a Domino apud Esai. 13:10; tum per ‘gentem contra gentem et regnum contra regnum’ non aliud quam mala contra mala et falsa contra falsa; et sic porro. Quod ita Dominus locutus, fuit ex multis arcanis causis. Quod maria, sol, luna, stellae, gentes et regna significent talia, pro certo scio; et in Parte Prima ostensum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.