From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4635

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4635. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEXTUM

Quia in praemissis ante capita Geneseos hactenus explicata sunt quae Dominus apud Matthaeum cap. xxiv praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et quia apud eundem Evangelistam eadem continuantur 1 capite xxv, licet etiam illa suo ordine quoad sensum internum explicare quae in littera haec sunt: Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exiverunt in occursum Sponsi: quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae; quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum oleum; verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis. Tardante autem Sponso, dormitarunt omnes, et obdormierunt: media autem nocte clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ipsius: tunc excitatae sunt omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas: verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur; responderunt autem prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; abite vero potius ad vendentes et emite vobis ipsis; abeuntibus autem illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias, et clausa est 2 janua. Postea vero veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos. Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est, Matth. 25:1-13.

Footnotes:

1. Cap. xxv before eadem

2. In the First Latin Edition, and in the Manuscript, Swedenborg copied from Schmidius ostiumque clausum est, but then altered as above. In his copy of Schmidius he notes quando maritus homo clauditur ostium

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3636

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3636. Universalissimum est quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde omnis lux in altera vita; et quod angelis et spiritibus seu illis qui in altera vita sunt, nihil prorsus ex luce mundi appareat, et quoque quod lux mundi quae a sole, angelis non aliter sit quam caligo; ex Sole caeli seu a Domino est non modo lux, sed etiam calor; sed est lux spiritualis et calor spiritualis; lux coram oculis eorum apparet sicut lux, sed habet in se intelligentiam et sapientiam, quia inde est; et calor sensibus illorum percipitur sicut calor, sed ei inest amor, quia inde est; quapropter etiam amor vocatur calor spiritualis, et quoque sistit calorem vitae hominis, et intelligentia vocatur lux spiritualis, et quoque sistit lucem vitae hominis: ex hac universali correspondentia derivantur reliquae; nam omnia et singula ad bonum quod est amoris et ad verum quod est intelligentiae, se referunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.