From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4535

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4535. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM

Ante capita quae praecedunt a cap. xxvi huc usque, explicata sunt quae Dominus praedixerat de Adventu Ipsius seu de CONSUMMATIONE SAECULI, et aliquoties ibi ostensum quod per Adventum Ipsius seu Consummationem saeculi, significetur Ultimum Tempus Ecclesiae, quod in Verbo etiam ultimum Judicium vocatur: qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter scire possent quam quod Ultimum Judicium sit Interitus Mundi, hoc 1 imprimis ex Apocalypsi ubi dicitur, Quod viderit caelum novum et terram novam; prius enim caelum et prior terra transiit; et mare non erat amplius: insuper quod Viderit civitatem Sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, 21:1, 2;

et quoque ex propheticis Esaiae, ubi similia 2 ,

Ecce Ego creans caelos novos et terram novam; ideo non commemorabuntur priora nec ascendent super cor: laetamini et exsultate in aeternum, quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam, exsultationem, et populum ejus laetitiam, 65:17, 18; 66:22.

[2] Qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter capiunt quam quod universum caelum cum tellure hac in nihilum casurum, et quod tunc primum resurrecturi mortui et 3 in novo caelo ac super nova terra habitaturi; sed quod Verbum hic non ita intelligendum sit constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ubi caeli et terra nominantur: qui de sensu interno aliquam fidem habent, ii manifeste videre possunt quod per novum caelum et novam terram intelligatur nova Ecclesia quae succedet cum prior transit, videatur n. 1733, 1850, 3355 f, et quod ‘caelum’ sit internum ejus, et ‘terra’ externum.

[3] Ultimum hoc tempus Ecclesiae prioris et primum Ecclesiae novae est quod etiam vocatur consummatio saeculi, de qua Dominus apud Matthaeum xxiv locutus est, et Adventus Ipsius, nam tunc recedit Dominus a priore Ecclesia et venit ad novam: quod consummatio saeculi illud sit, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest; ut apud Esaiam,

In die illo... reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem; nam etsi fuerit populus tuus Israel sicut arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio definita, inundata justitia; nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra,

10:20-23:

apud eundem,

Nunc ne irrideatis, ne forte invalescant punitiones vestrae, quia consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram, 28:22:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam, 4:27:

apud Zephaniam, In angustias redigam homines, et ibunt sicut caeci ejus, quia Jehovae peccarunt, et effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro eorum sicut stercus, ... quia Jehovah consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, 1:17, 18;

quod ‘consummatio’ ibi sit ultimum tempus Ecclesiae, et quod terra sit Ecclesia, a singulis patet:

[4] quod terra sit Ecclesia, est inde quia terra Canaan fuit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, ac dein apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae; haec terra cum dicitur consummata, non est gens ibi quae intelligitur, sed est sanctum cultus 4 quod apud gentem ubi Ecclesia; Verbum enim 5 est spirituale, et ipsa terra non est spirituale, nec gens quae ibi, sed id quod est Ecclesiae: quod terra Canaan fuerit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, videatur n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517; et quia ita, quod per ‘terram’ in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 3355, 4447; inde patet quid apud Esaiam intelligitur per ‘consummationem facere in tota terra’; et apud Zephaniam per ‘consummationem festinatam cum omnibus habitatoribus terrae’; quod gens Judaica, quae fuit habitator terrae illius, non consummata sit, sed quod sanctum cultus apud illos, notum est.

[5] Quod consummatio id sit, manifestius adhuc constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculi, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum:... in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem: tandem super avem desolationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem, stillabit super devastationem, 9:24, 27.

[6] Inde nunc 6 videri potest quod per consummationem saeculi, de qua discipuli ad Dominum, Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi?

[Matth. ] 24:3,

non aliud significetur quam ultimum tempus Ecclesiae; et quoque per haec verba Domini, quae ultima sunt apud eundem Evangelistam, Jesus ad discipulos; Docentes servate omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, 28:20;

quod dIctum a Domino quod cum discipulis esset usque ad consummationem saeculi, est quia per duodecim discipulos Domini significantur similia quae per duodecim tribus Israelis, nempe omnia amoris et fidei, proinde omnia Ecclesiae, videatur n. 3354, 3488, 3858; quod per duodecim tribus, n. 3858, 3926, 3939, 4060: quod consummatio Ecclesiae sit quando ibi nulla amplius charitas et inde nulla fides, prius aliquoties ostensum est': quod in hac Ecclesia quae Christiana vocatur, vix aliquid 7 charitatis et inde fidei supersit, ita quod consummatio ejus saeculi nunc adsit, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts plura.

3. at, in the First Latin Edition

4. Ecclesiae

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts amplius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2849

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2849. ‘Tanquam stellas caelorum’: quod significet multitudinem cognitionum boni et veri, constat ex significatione ‘stellarum’ quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 1808, 2495. Spirituales sunt qui in Verbo passim comparantur stellis, et hoc a cognitionibus boni et veri quae illis, non autem caelestes, quia his non cognitiones sed perceptiones; et praeterea quia stellae illuminant noctem, est enim spiritualibus lux nocturna qualis a luna et stellis respective ad lucem diurnam in qua sunt caelestes; quod spiritualibus obscurum respective sit, videatur n. 1043, 2708 pr. , 2715.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2689

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2689. ‘Et sustulit vocem et flevit’: quod significet dolori ulteriorem gradum, constare potest a significatione ‘tollere vocem et flere’ quod sit ultimum doloris, fletus enim cum alta voce non aliud est. 1 Status desolationis veri, tum elongationis a veris, apud eos qui fiunt spirituales, in hoc versu descriptus est; quomodo haec se habent paucis dicendum est; illi qui non reformari possunt, nesciunt prorsus quid sit dolere propter id quod depriventur veris, putant quod nusquam aliquis angi possit propter tale; solum anxietatem dari posse credunt quod quis privetur bonis corporis et mundi, ut valetudine, honore, fama, opibus, et vita: qui autem reformari possunt, aliter prorsus credunt; detinentur ii a Domino in affectione boni et in cogitatione veri, quare in anxietatem veniunt quando illis privantur:

[2] notum est quod omnis anxietas et dolor sit inde quod aliquis privetur illis quibus afficitur seu quae amat; qui solum afficiuntur corporeis et mundanis, seu solum talia amant, ii dolent quando illis privantur; qui autem afficiuntur bonis et veris spiritualibus, et haec amant, ii dolent quando illis privantur; cujusvis vita non est nisi affectio seu amor; inde constare potest qualis status est eorum qui desolantur quoad bona et vera quibus afficiuntur seu quae amant, quod nempe status doloris eorum sit gravior quia interior, et in privatione boni et veri non spectant mortem corporis, quam nec curant, sed mortem aeternam; eorum status est qui hic describitur.

[3] Ut quoque sciatur quinam sunt qui in affectione boni et veri a Domino teneri, ac sic reformari et fieri spirituales possunt, et fieri non possunt, etiam paucis dicendum; unusquisque in pueritia, dum primum bonis et veris imbuitur, tenetur a Domino in affirmativo quod veram sit quod a parentibus et a magistris dicitur et docetur; hoc affirmativum apud eos qui spirituales homines possunt fieri, per scientifica et cognitiones confirmatur, nam quicquid addiscunt, quod affine est, se insinuat affirmativo, et hoc corroborat, idque magis et magis usque ad affectionem 2 ; hi sunt qui spirituales homines secundum veri essentiam cui fidem habent, fiunt, et qui in tentationibus vincunt. Aliter vero se res habet cum illis qui non spirituales fieri possunt; hi tametsi in pueritia in affirmativo sunt, usque succedente aetate dubitativa admittunt, et sic infringunt affirmativum boni et veri; et cum adultam aetatem intrant, admittunt negativa, usque ad affectionem falsi; hi si in tentationes inducerentur, plane succumberent, quare etiam ab illis liberantur.

[4] Sed ipsa causa quod admittant dubitativa, et postea negativa, ducit omnem suam originem a vita mali; qui in vita mali sunt, nusquam aliter possunt; vita cujusvis, ut dictum, est affectio seu amor; qualis affectio seu amor, talis cogitatio; affectio mali et cogitatio veri nusquam se conjungunt; ubi apparent se conjungere, usque non [se] conjungunt, est cogitatio veri absque affectione ejus, quare apud eos verum non est verum, sed modo sonorum quoddam, seu oris, a quo cor procul abest; tale verum scire etiam possunt pessimi, et quandoque prae aliis:

apud quosdam etiam datum persuasivum veri talis naturae ut nemo aliud scire possit quam quod sit genuinum, sed usque non est si non sit vita boni; est affectio amoris sui vel mundi quae inducit tale persuasivum, quod etiam cum vehementia apparentis Zeli defendunt, immo usque ut condemnent illos qui non recipiunt, aut similiter credunt; sed hoc verum est quale principium apud unumquemvis, fortius quo fortior amor sui 3 aut mundi; id quidem adnascitur malo, sed non cum malo se conjungit, quare etiam exstirpatur in altera vita. Aliter apud eos qui in vita boni sunt, ipsum verum ibi suam humum, et suum cor, et a Domino suam vitam habet.

Footnotes:

1. A passage similar to what follows was written in the Manuscript at the end of 2685, but deleted. In the margin at that place is written ad finem horum verborum (see Appendix).

2. The Manuscript inserts si quid dubitativi se infert, hoc non curant, sed rejiciunt.

3. The Manuscript has et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.