From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4332

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4332. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM

Ante caput praecedens explicata sunt quae Dominus apud Matthaeum 24:32-35 praedixerat de adventu Suo, per quem quod intellectum sit ultimum tempus Ecclesiae prioris ac primum Ecclesiae novae, ibi et passim prius ostensum est; de ultimo tempore seu fine Ecclesiae prioris et de primo tempore seu [initio] Ecclesiae novae, hactenus actum est, videantur quae praecedunt ante caput 31, n. 4056- 1 4060, et ante caput 32, n. 4229- 2 4231: nunc explicanda sunt quae sequuntur in eodem capite apud Evangelistam, 36-42 nempe haec verba, De die autem illa et hora nemo scit, ne angeli caelorum, nisi Pater Meus solus. Sicut autem dies Noe, sic erit adventus Filii hominis. Quemadmodum enim erant in diebus ante diluvium, edentes et bibentes, nubentes et nuptui dantes, usque quo die intravit Noe in arcam. Et non cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes, ‘sic erit et’ 3 adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus derelinquetur. Duae molentes in mola, una assumetur, et una derelinquetur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript has sic etiam erit, but alters to sic erit et. In 4334 both the Manuscript and the First Latin Edition have sic erit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5505

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5505. ‘Et venerunt’: quod significet successivum reformationis, constat ex significatione ‘venire’ nempe ad Jacobum patrem suum, quod hic 1 sit successivum reformationis, per ‘Jacobum’ enim ‘patrem illorum’ repraesentatur bonum veri in naturali, ad hoc venire est eo usque reformari; nam in sensu interno agitur de veris Ecclesiae quae per ‘filios Jacobi’ repraesentantur, quomodo illa implantata sunt naturali et dein conjuncta caelesti spiritualis, seu quod idem, quomodo vera in externo homine conjuncta sunt veris a Divino in interno; ex his patet quod per ‘venerunt’ hic significetur successivum reformationis.

Footnotes:

1. hic before nempe

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.