From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4057

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4057. Quid Consummatio Saeculi seu Ultimum Judicium, prius explicatum est, quod nempe sit ultimum tempus Ecclesiae; ultimum ejus tempus dicitur quando ibi nulla amplius charitas et fides; et quoque ostensum quod tales consummationes seu ultima tempora aliquoties exstiterint; primae Ecclesiae consummatio 1 descripta est per Diluvium; secundae Ecclesiae consummatio per exstirpationem gentium in terra Canaane, et quoque per exstirpationes et excisiones plures apud Prophetas; tertiae Ecclesiae consummatio non describitur in Verbo, sed praedicitur, quae fuit destructio Hierosolymae, et dissipatio gentis Judaicae apud quam Ecclesia fuit, in universum orbem; quarta consummatio est Ecclesiae hodiernae 2 Christianae quae a Domino apud 3 Evangelistas et quoque apud Johannem in Apocalypsi, praedicitur 4 , et quae nunc instat.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in Verbo.

2. The Manuscript has hodie

3. The Manuscript has per

4. The Manuscript has describitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Caelestia #1659

Study this Passage

/ 10837  
  

So far, this translation contains passages up through #2893. It's probably still a work in progress. If you hit the left arrow, you will find that last number that's been translated.

/ 10837