From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4056

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4056. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM

In Parte Tertia ante capita 26-30 explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi 24 a versu 3 usque ad 28; veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5278

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5278. ‘Et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti’: quod significet remotionem veri et privationem ejus apparentem in utroque naturali, constat ex significatione 'oblivisci seu ‘oblivioni dari’ quod sit remotio et inde privatio apparens; ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri seu multiplicatum verum, de qua mox supra n. 5276; et ex significatione 'terrae Aegypti' quod sit mens naturalis seu naturale hominis, hic utrumque, ut mox supra n. 5276.

[2] Quod oblivisci seu ‘oblivioni dari’ sit remotio et privatio apparens, est quia ita se habet cum memoria et inde cogitatione; illa de quibus homo cogitat, sunt immediate sub ejus intuitu, et quae ei rei affinia sunt, se sistunt ordine circum, usque ad non affinia quae sunt remotissima, et tunc in oblivione; quae opposita sunt, inde separantur, et pendent deorsum, et se sistunt subter, et aequilibrant illa quae supra sunt; ordinatio haec fit per bonum quod influit; ita se habet cum omni cogitatione hominis; quod ita se habeat, ex cogitationibus in altera vita apparet, cogitationes enim ibi in luce caeli solent quandoque visibiles sisti, et tunc apparet talis earum dispositionis forma; inde constare potest quod ‘oblivisci’ in sensu interno non aliud sit quam remotio, et privatio apparens.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.