From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9058

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9058. ‘Et cum percusserit vir oculum servi sui’: quod significet si internus homo laeserit verum fidei in externo [seu naturali], constat ex significatione ‘percutere’ quod sit laedere, ut prius; ex significatione ‘viri’, hic viri ex filiis Israelis, quod sit qui ab Ecclesia, et inde in vero spirituali, quod est verum fidei, de qua supra n. 9034, ita internus homo, nam 1 verum fidei est in interno homine, et facit vitam ejus quae vita spiritualis vocatur; dicitur internus homo propter relationem ad externum, qui significatur per ‘servum’; ex significatione ‘oculi’ quod sit intellectuale interius, et inde verum fidei, de qua n. 9051; et ex significatione ‘servi’ quod sit verum scientificum quod in externo homine, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994, ita quoque externus seu naturalis homo, n. 5305, 7998, 8974. In sensu litterae dicitur ‘vir’ et ‘servus’, ac sic intelliguntur duo, sed in sensu interno, in quo ‘vir’ est internus homo et ‘servus’ externus, in uno sunt; causa est quia in sensu interno non attenditur ad personas sed ad res, n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts bonum et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.