From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6622

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6622. Locutus sum cum spiritibus de influxu in ideas cogitationis, quod homo nequaquam credere possit quod tam innumerabilia insint, nam capiunt non nisi quam simplex et unicum quid; ita ex sensuali exteriore judicant; spiritus cum quibus 1 tunc locutus, in opinione 2 erant quod non aliquid intus in ideis esset; id sibi impresserunt in vita corporis; ut autem comprehenderent quod innumerabilia sicut unum percipiant, dicere datum 3 quod ad unam actionem concurrant motus myriadum fibrarum motricium, et quod quoque simul ad illam actionem omnia quae in corpore se commoveant et adaptent tam in communi quam in particulari, et tamen actiuncula illa 4 apparet simplex et unica, 5 quasi nihil tale inesset; similiter quod ad unam vocem concurrant simul innumera, prout plicationes labiorum, ac omnium ibi musculorum et fibrarum; tum quoque motus linguae, gutturis, laryngis, tracheae, pulmonum, diaphragmatis, cum omnibus illorum musculis in communi et in particulari; cum homo unam inde vocem, ut modo simplicem sonum cui nihil inest, appercipit, constare potest quam crassa 6 est perceptio ex sensuali; quid non perceptio ex sensuali de ideis cogitationis quae in puriore mundo sunt et sic a sensuali remotiores?

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. fuerunt

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript inserts ad sensuale.

5. cui... inest

6. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.