From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4570

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4570. ‘Quin immo Israel erit nomen tuum’: quod significet quale internum naturale seu quale spirituale illius quod Israel, et vocavit nomen illius ‘Israel’ quod significet internum Naturale, seu caeleste spirituale Naturalis, constat a significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua mox supra n. 4568; et ex significatione ‘Israelis’ quod sit Domini internum naturalis [et quoque caeleste spirituale Naturalis'; cur Jacob vocatus sit Israel, nemo scire potest nisi qui scit quid internum naturale et quid externum naturale, et porro quid caeleste spirituale naturalis; explicata quidem haec sunt prius quando Jacob ab angelo vocatus est Israel, sed quia talia sunt, de quibus pauca si ulla cognitio habetur, ideo quid sint, iterum explicandum:

[2] apud hominem sunt duo inter se distinctissima, nempe rationale et naturale; rationale constituit internum hominem, et naturale externum, sed naturale sicut rationale etiam habet suum externum et internum; externum naturalis est ex sensualibus corporis et ex illis quae e mundo per sensualia immediate influunt; per haec homo communicationem habet cum mundanis et corporeis; qui solum in hoc naturali sunt, vocantur sensuales homines, nam vix ultra cogitatione sua vadunt; internum autem naturalis constituitur ab illis quae inde analytice et analogice 1 concluduntur, sed usque trahit et deducit sua a sensualibus; communicat sic naturale per sensualia cum mundanis et corporeis, et per analogica et analytica cum rationali, ita cum illis quae sunt mundi spiritualis; tale est naturale; datur quoque intermedium quod communicat cum utroque, nempe cum externo et cum interno, ita per externum cum illis quae in mundo naturali sunt, et per internum cum illis quae in mundo spirituali; hoc naturale est quod 2 in specie Jacob repraesentat, et internum naturale quod Israel': cum rationali similiter se habet, quod nempe sit externum et internum, et quoque medium sed de illo, ex Divina Domini Misericordia 3 , dicendum ubi de Josepho quia ‘Josephus’ repraesentat externum rationalis.

[3] Quid autem caeleste spirituale, prius aliquoties dictum est, quod nempe caeleste sit id quod est boni, ac spirituale quod est veri, ita caeleste spirituale id quod est boni a vero. Nunc quia Ecclesia Domini est externa et interna, e repraesentari a Jacobi posteris debuerant interna Ecclesiae per externa ideo Jacob non potuit amplius nominari Jacob, sed Israel, videantur quae de his prius n. 4286, 4292 allata sunt.

Praeterea sciendum quod tam rationale quam naturale dicatur caeleste et spirituale, caeleste cum recipiunt bonum, et spirituale cum recipiunt verum a Domino nam bonum quod a Domino influit in caelum, vocatur caeleste, et verum vocatur spirituale. Quod Jacob dictus sit Israel, in supremo sensu significat quod Dominus ad interiora progressus Naturale in Se Divinum fecerit, tam quoad Externum quam quoad Internum ejus; nam quod repraesentatur, in supremo sensu est 4 id ipsum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quoque.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. Providentia, in the First Latin Edition

4. ad ipsum est, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.