From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3493

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3493. ‘Et caligabant oculi ejus a videndo’: quod significet cum Rationale vellet illustrare Naturale Divino, constat ex significatione ‘oculorum’ quod sit visus interior seu rationalis, de qua n. 2701; et ex significatione ‘videre’ quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, 2325, 2807, inde cum ‘caligare dicuntur oculi’, significatur quod amplius non apperceptio, hic 1 non apperceptio illarum rerum quae in naturali; et quia haec significantur per illa verba, significatur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino; quomodo se res habet, constare potest ab illis quae prius de rationali et naturali apud hominem cum regeneratur, dicta et ostensa sunt, nempe quod rationale prius regeneretur quam naturale, ex causa quia rationale est interius et sic 2 propius Divino, et quoque quia est purius et sic aptius ad recipiendum Divinum quam naturale, etiam ex causa quia per rationale regenerandum est naturale, videatur n. 3286, 3288, 3321:

[2] cum itaque rationale regeneratum est et non naturale, tunc illud apparet sibi ‘caligare’, nam non est correspondentia; rationale enim visum suum habet a luce caeli, 3 et naturale visum suum a luce mundi; nisi correspondentia sit, rationale nihil videre potest quod in naturali; est illi omne quod ibi sicut umbra, aut quoque sicut caligo; at vero cum correspondentia est, tunc apparent rationali illa quae sunt in naturali in luce, quia tunc illustrantur illa quae lucis mundi, ab illis quae lucis caeli sunt; illa tunc sicut pellucent; sed haec melius patent ab illis quae de 4 correspondentia prius dicta et ostensa sunt, videantur n. 2987, 2989-2991, 3002, 3138, 3167, 3222, 3223, 3225, 3337, 3485. Per 5 haec nunc aliqualiter capi potest quod per illa verba ‘caligabant oculi Jishaki a videndo’ significetur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino, nempe id etiam Divinum facere, nam in sensu supremo agitur de Domino; quae sic illustrari possunt per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur, de quibus dictum; est enim regeneratio hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quod.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has correspondentiis

5. The Manuscript has illa quae dicta sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.