From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Footnotes:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1748

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1748. ‘Si a filo usquam ad corrigiam calcei’: quod significet omnia quae immunda naturalia et corporea essent, constat a significatione ‘corrigiae calcei’: in Verbo ‘planta pedis et calcaneum’ significat ultimum naturale, ut ostensum est prius n. 259; calceus est qui investit plantam pedis et calcaneum, quare ‘calceus’ significat naturale adhuc ulterius, ita ipsum corporeum; significatio calcei se habet secundum subjecta; cum praedicatur de bonis, accipitur in bono sensu, cum de malis in malo, ut hic ubi agitur de acquisitione regis Sodomae per quem significatur malum et falsum, ideo per ‘corrigiam calcei’ significantur immunda naturalia et corporea; per ‘filum calcei’ significatur falsum, et per ‘corrigiam calcei’ malum, et hoc quia in diminutivo, omnium vilissimum:

[2] quod illa per calceum significentur, constat quoque ab aliis locis in Verbo; ut cum Jehovah apparuit Mosi e medio rubi et dixit ad Mosen, Ne appropinques huc, exue calceos tuos a super pedibus tuis, quia locus, super quo tu stas, terra sanctitatis est, Exod. 3:5:

similiter Princeps Exercitus Jehovae ad Josuam, Exue calceum tuum a super pede tuo, quia locus super quo tu stas, sanctitas ille, 5:15: ex quo quisque videre potest quod calceus nihil de sanctitate auferret. modo homo in se sanctus foret, sed quod ideo dictum quia ‘calceus’ repraesentabat ultimum naturale et corporeum, quod exuendum,

[3] Quod immundum naturale et corporeum, constat quoque apud Davidem,

Moabus pelvis lotionis Meae, super Edomum mittam calceum Meum, Ps. 60:10 [KJV Ps. 60:8]:

simile involvit quod mandatum discipulis, Quisquis non exceperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum, Matth. 10:14; Marcus 6:11; Luc. 9:5;

ubi ‘pulvis pedum’ simile ac calceus, quia ‘planta pedis’ ultimum naturale, significat, nempe immundum ex malo et falso; et quia tunc temporis in repraesentativis erant, et in illis solis arcana caelestia recondi putabant, non in nudis veritatibus, ideo mandatum illis ut sic facerent.

[4] Quia ‘calceus’ significabat ultimam naturale, etiam ‘exuitio calcei’ seu discalceatio significabat quod exueretur ultimis naturae; sicut qui leviratum non volebat praestare, de quo apud Mosen,

Qui non leviratum vellet praestare; ... accedet fratria ejus ad eum in oculis seniorum, et extrahet calceum ejus a super pede ejus, et exspuet in facies ejus; et respondebit, et dicet, Sic fiet viro, qui non aedificat domum fratris sui; et vocabitur nomen ejus in Israele, ‘domus exuti calceum’, Deut. 25:5-10;

pro quod absque omni charitate naturali.

[5] Quod ‘calceus’ significet ultimum naturale etiam in bono sensu, constat quoque a Verbo, ut apud Mosen de Ashere, Benedictus prae filiis Asher; sit acceptus fratribus suis, et intingens in oleo pedem suum; ferrum et aes calceus 1 ejus, Deut. 33:24, 25;

ubi ‘calceus’ pro ultimo naturali, ‘calceus ferrum’ pro vero naturali, ‘calceus aes’ pro bono naturali, ut constat a significatione ‘ferri et aeris, n. 425, 426, et quia calceus significabat ultimam naturale et corporeum, formula inde facta qua significabatur omnium minimum et vilissimum, nam ultimum naturale et corporeum est vilissimum omnium quae apud hominem, quod intellectum a Johanne Baptista cum dixit, Venit fortior me, cujus ego non idoneus sum solvere corrigiam calceorum Ipsius, Luc. 3:16; Marcus 17:0; Joh. 1:27.

Footnotes:

1. Hebrew = tuus, which Swedenborg has in Apocalypsis Explicata 70 and 439. In 2162 he has calcei tui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.