From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3860

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3860. ‘Concepit Leah, et peperit filium’: quod significet conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum, constat a significatione ‘concipere et parere’ quod in sensu interno sit regenerari; homo enim qui regeneratur, e novo concipitur et nascitur, 1 quapropter regeneratio dicitur renascentia, sed spiritualis; nascitur quidem homo sicut homo a parentibus, sed non fit homo antequam renatus est a Domino; vita spiritualis et caelestis est quae facit hominem, 2 nam haec distinguit illum a brutis animalibus; haec conceptio et hic partus est qui significatur in Verbo per conceptiones et partus qui ibi memorantur; et per haec quod ‘concepit Leah et peperit filium’;

quod generationes et nativitates sint fidei et amoris, quae significantur, videatur n. 613, 1145, 1255, 2020, 2584, 3856. Quod conceptiones illae et partus 3 fiant ab externo ad internum, significatur per quod ‘Leah concepit et peperit’, per ‘Leam’ enim repraesentatur affectio veri externi, n. 3793, 3819, et per ‘Reuben’ verum fidei, quod est primum regenerationis, et externum a quo incohatur. Quomodo cum his se habet, ex omnibus illis quae sequuntur de liberis Jacobi ex Leah et ex Rachele, patebit.

Footnotes:

1. The Manuscript has quare

2. The Manuscript inserts seu ex qua homo.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Apocalypsis 21:16-17

Study

      

16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo : et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt.

17 Et mensus est murum ejus centem quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli.