From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3751

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3751. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM NONUM

Ante caput praecedens 28, explicata sunt quae Dominus de ultimo tempore Ecclesiae apud Matthaeum 24:15-18, praedixit; nunc secundum institutum ante hoc caput explicanda sunt quae ibi sequuntur versibus 19-22, nempe haec verba, Vae autem in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis; orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato. Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet. Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6334

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6334. Vers. 1, 2. Et vocavit Jacob filios suos, et dixit, Colligimini, et indicabo vobis quid continget 1 vobis in postremitate dierum. Congregamini, et audite filii Jacobi, et audite ad Israelem patrem vestrum. ‘Et vocavit Jacob filios suos’ significat ordinationem verorum fidei et bonorum amoris in naturali: ‘et dixit, Colligimini’ significat simul omnia in genere: ‘et indicabo vobis quid continget 2 in postremitate dierum’ significat quale status Ecclesiae in illo ordine in quo tunc: ‘congregamini’ significat ut ipsa se ordinent: ‘et audite filii Jacobi’ significat vera et bona in naturali: ‘et audite ad Israelem patrem vestrum’ significat praedictionem de illis a bono spirituali, in supremo sensu praevidentiam Domini.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript and the First Latin Edition here and 6337 omit vobis; compare above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6236

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6236. ‘Mihi illi’: quod significet in me, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui de se hoc dicit, quod sit verum naturalis, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Menashes et Ephraimi’, de quibus dicit quod sint Ecclesiae voluntarium et Ecclesiae intellectualem naturali, de qua n. 5354, 6222; quod ‘mihi illi’ sint in me, est quia ‘Jacob’ est verum naturalis, ita quoque naturale quoad verum, et in naturali est intellectuale et voluntarium quae repraesentantur per ‘Ephraimum et Menashen’; inde quia 1 sunt in illo naturali, per mihi illi, significatur in me'.

[2] Quod ‘Jacob’ sit naturale, in supremo sensu Divinum Naturale Domini, videatur n. 3305, 3509, 3525, 3576, 4009, 4538, 4570, 6098; et in sensu respectivo verum in naturali, ita quoque naturale quoad verum, n. 3509, 3525, 2 3546; et quia Jacobum communi est verum in naturali, ideo ‘decem filii ejus’ sunt vera Ecclesiae ibi in particulari, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512, ita etiam nunc filii Josephi'. Per ‘Pharaonem’ etiam repraesentatum naturale, at non quoad vera sed quoad scientifica, quae inferiora sunt, et ii, quae vera initiari et insinuari possunt, quod repraesentatum est per adventum Jacobi et filiorum ejus in Aegyptum.

Footnotes:

1. in naturali illo, significatur in me, per mihi illi

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.