From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3751

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3751. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM NONUM

Ante caput praecedens 28, explicata sunt quae Dominus de ultimo tempore Ecclesiae apud Matthaeum 24:15-18, praedixit; nunc secundum institutum ante hoc caput explicanda sunt quae ibi sequuntur versibus 19-22, nempe haec verba, Vae autem in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis; orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato. Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet. Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #627

Study this Passage

  
/ 10837  
  

627. ‘Quia corrupit omnis caro viam suam super terra’: quod significet corporeum hominis perdidisse omnem intellectum veri, constat a significatione ‘carnis’, de qua prius ad vers. 3, quod sit in genere omnis homo, in specie corporeus, seu omne corporeum; et ex significatione ‘viae’ quod sit intellectus veri, seu ipsa veritas: quod ‘via’ praedicetur de intellectu veri, seu de veritate, constare potest ab illis quae allata sunt prius passim, et praeterea ab his quae sequuntur;

apud Mosen,

Dixit Jehovah, Surge, descende cito hinc, quia corrupit se populus tuus, ... recesserunt subito de via, quam praecepi eis, fecerunt sibi fusile, Deut. 9:12, 16;

ibi a praeceptis, quae sunt veritates:

[2] apud Jeremiam,

Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad dandum viro juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus, 32:19;

‘viae’ sunt vita secundum praecepta, ‘fructus operum’ est vita ex charitate; ita ‘via’ praedicatur de veris, quae sunt praeceptorum et mandatorum; sicut etiam ‘filius hominis, et ‘vir’, ut supra ostensum: similiter, Jer. 7:3; 17:10:

apud Hoscheam,

Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, 4:9:

apud Zachariam, Revertimini a viis vestris malis, et operibus vestris malis:... sicut cogitavit Jehovah Zebaoth facere nobis juxta vias nostras, et juxta opera nostra, 1:4, 6;

similiter, sed contraria prioribus, quia viae malae, et opera mala:

apud Jeremiam,

Dabo iis cor unum, et viam unam, 32:39;

‘cor’ pro bonis, et ‘via’ pro veris:

apud Davidem,

Viam mandatorum Tuorum fac me intelligere.... Viam mendacii remove a me; et legem Tuam gratiose largire mihi. Viam veritatis elegi.... Viam praeceptorum Tuorum curram, Ps. 119:26, 27, 29, 30, 32, 35;

ubi ‘via mandatorum et praeceptorum’ dicitur via veritatis; cui contraria 3 ‘via mendacii’:

apud eundem,

Vias Tuas Jehovah notas fac mihi, tramites Tuos doce me, duc viam meam in veritate Tua, et doce me, Ps. 25:4, 5;

similiter manifeste pro veritate:

apud Esaiam,

Cum quo consiliatus est Jehovah, et instruxit Ipsum, et docuit Ipsum semitam judicii, et docuit Ipsum scientiam, et viam intelligentiarum nosse fecit Ipsi? 40:14;

manifeste pro intellectu veri:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, State super viis, et videte, et quaerite de semitis saeculi, quae sit via bona, et ite in illa, 6:16;

similiter pro intellectu veri:

apud Esaiam,

Ducam caecos in via non noverunt, in semitis non noverunt, ducam eos, 42:16;

de veris praedicantur ‘et via, et semita, et trames, et platea, et vicus’, quia ducunt ad verum;

ut etiam apud Jeremiam,

Impingere fecerunt eos in viis eorum, tramitibus saeculi, ad eundum semitas, viam non stratam, 18:15:

similiter in libro Judicum,

In diebus Jaelis cessarunt tramites, et euntes semitas, iverunt tramites tortuosos; cessarunt vici in Israel, 5:6, [7].

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.