From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2900

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2900. Quod Verbum Novi Testamenti quod apud Evangelistas, attinet, quia Dominus ex ipso Divino locutus est, ideo quoque singula quae locutus, repraesentativa et significativa Divinorum, ita caelestium regni et Ecclesiae Ipsius, fuerunt, ut pluries in praecedentibus ostensum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4138

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4138. ‘In tympano et in cithara’: quod significet quoad bonum spirituale, nempe statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad bonum illud, constat ex eo quod ‘tympanum et cithara’ praedicentur de bono, sed de bono spirituali, ut ex pluribus locis in estque charitas; bonum caeleste autem est quod vocatur bonum amoris, estque amor in Dominum; sunt bina regna Domini in caelis, unum vocatur regnum caeleste Ipsius, et in illo sunt ii qui in amore in Dominum sunt, et alterum dicitur regnum spirituale, et in illo sunt qui in charitate erga proximum sunt; haec regna distinctissima sunt sed usque in caelis unum agant; de distinctis illis regnis, seu de caelesti et spirituali, videantur quae prius multoties dicta sunt.

[2] Olim in Ecclesiis adhibebantur varia genera instrumentorum musicorum, sicut tympana, nablia, tibiae, citharae, decachordia, et plura alia; quaedam illorum pertinebant ad classem caelestium, quaedam autem ad classem spiritualium; haec cum nominantur in Verbo, involvunt talia, usque adeo ut inde sciri possit de quonam bono agitur, num scilicet de bono spirituali, vel num de bono caelesti; tympana et citharae pertinebant ad classem spiritualium, quapropter hic dicitur quoad bonum spirituale; quod ‘cithara’ praedicetur de spiritualibus 1 , et quod per instrumenta chordacea significentur spiritualia, sed per inflatoria caelestia, videatur n. 418-420.

Footnotes:

1. The Manuscript has spirituali fidei

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.