From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2899

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2899. Verbum in Ecclesia Judaica postea successit, quod similiter per repraesentativa et significativa conscriptum fuit, ob causam ut sensum internum intellectum in caelo in se haberet, et sic per Verbum communicatio esset et uniretur regnum Domini in caelis cum regnum Domini in terris; nisi singulae res quae in Verbo sunt, repraesentent, et singulae voces per quas res conscriptae sunt, significent Divina quae Domini, ita caelestia et spiritualia quae sunt regni Ipsius, non est Verbum Divinum; et quia ita, nusquam alio stilo potuit scribi, correspondent enim per hunc stilum, et nusquam per alium, res et voces humanae cum rebus et ideis caelestibus quoad minimam iotam. Inde est, si modo Verbum legatur ab infante, quod Divina quae ibi, ab angelis percipiantur, videatur n. 1776.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5921

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5921. ‘Quod ore loquens ad vos’: quod significet manifestationem, constat ex eo quod prima testificatio fuerit quod ‘oculi eorum viderent’, altera ‘quod oculi Benjaminis’, jam tertia ‘quod ore loqueretur ad eos’, ex quibus omne dubium 1 quin ipse esset Josephus, sustulit, consequenter plene se manifestavit; inde illa verba involvunt manifestationem.

Footnotes:

1. de se quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.