2849. ‘Tanquam stellas caelorum’: quod significet multitudinem cognitionum boni et veri, constat ex significatione ‘stellarum’ quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 1808, 2495. Spirituales sunt qui in Verbo passim comparantur stellis, et hoc a cognitionibus boni et veri quae illis, non autem caelestes, quia his non cognitiones sed perceptiones; et praeterea quia stellae illuminant noctem, est enim spiritualibus lux nocturna qualis a luna et stellis respective ad lucem diurnam in qua sunt caelestes; quod spiritualibus obscurum respective sit, videatur n. 1043, 2708 pr. , 2715.
Arcana Coelestia #1262
1262. Exinde nunc constare potest quod per ‘terram’ hic quoque significetur Ecclesia; cum enim terra nominatur, non aliud percipitur quam gens seu populus ibi, et cum gens aut populus, non aliud quam eorum quale, inde per ‘terram’ non aliud significatur quam Ecclesia, ut ostensum prius n. 662, 1066.