From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2494

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2494. Homines cum vivunt in mundo, qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, apud se et in se habent intelligentiam et sapientiam angelicam, sed reconditam in intimis eorum memoriae interioris; quae intelligentia et sapientia eis nusquam apparere potest, priusquam corporea exuunt; tunc memoria particularium, de qua dictum, sopitur, et evigilantur in memoriam interiorem, et successive dein in ipsam angelicam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3761

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3761. ‘Sustulit Jacob pedes suos’: quod significat elevationem naturalis, constat a significatione ‘tollere’ quod sit elevatio; et a significatione ‘pedum’ quod sit naturale, de qua sequitur; elevatio quae hic significatur, est de qua in hoc capite agitur, quae est a vero externo ad bonum internum; in sensu supremo, quomodo Dominus Naturale Suum elevavit usque ad Divinum, secundum ordinem, ascendendo a vero externo per gradus ad bonum internum; et in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis cum illum regenerat, secundum similem ordinem, novum facit: quod homo qui 1 in adulta aetate regeneratur, secundum ordinem in hoc capite et sequentibus in sensu interno descriptum progrediatur, paucis notum est; causa est, quia pauci super id reflectunt, etiam 2 quia pauci hodie possunt regenerari, sunt enim ultima tempora Ecclesiae quando non amplius aliqua charitas, proinde non fides; et quia ita, ne quidem sciunt quid fides, tametsi in omnium ore est quod per fidem salvetur homo, inde adhuc minus sciunt quid charitas, et cum haec solum quoad voces modo nota sunt, 3 et quoad essentiam ignota, inde est quod dictum quod pauci possint reflectere super ordinem secundum quem homo novus fit seu regeneratur, et quoque quod pauci regenerari possint.

[2] Quia hic de naturali agitur et hoc repraesentatur per ‘Jacobum’, non dicitur quod surrexerit et iverit terram filiorum orientis, sed quod sustulerit pedes suos; utrumque significat elevationem; quod ‘surgere’ significet, videatur n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; quod hic dicatur ‘tollere pedes’, est respective ad naturale, nam ‘pedes’ significant naturale, videatur n. 2162, 3147; quod ‘pedes’ significent naturale seu naturalia, est ex correspondentia cum Maximo Homine, de qua ad finem capitum nunc, in quo, nempe Maximo Homine, illi qui ad provinciam pedum pertinent, sunt qui in naturali luce sunt, et parum in spirituali; inde quoque est quod quae infra pedes sunt, ut ‘planta et calcaneum’, significent infima 4 naturalia, videatur n.

259; et inde ‘calceus’, qui etiam aliquoties nominatur in Verbo, naturale corporeum, quod ultimum est, n. 1748.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts dein.

2. The Manuscript inserts ex causa.

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has naturalis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.