From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2333

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2333. ‘Et mane surgatis, et eatis in viam vestram’: quod significet sic confirmationem in bono et vero, constare potest a significatione ‘mane surgere’, tum a significatione ‘ire in viam’. ‘Mane’ in Verbo significat regnum Domini, et quicquid est regni Domini, ita principaliter bonum amoris et charitatis, quod ex Verbo confirmabitur ad vers. 15: ‘via’ autem significat verum, videatur n. 627; inde sequitur quod postquam fuerint: in domo ejus et ibi pernoctaverint, quo significatum quod mansionem in bono charitatis apud eum haberent, ‘mane surgerent et irent in viam suam’, quo significatur ita confirmatum esse in bono et vero.

[2] Ex his, sicut ex reliquis, patet quam remotus est sensus internus a sensu litterae, et inde quam inconspicuus, imprimis in historicis Verbi, et quod non pateat nisi singulae voces secundum constantem earum in Verbo significationem explicentur; quare cum in sensu litterae tenentur ideae, sensus internus non aliter apparet quam obscurum et tenebrosum quid; at, vicissim cum in sensu interno tenentur ideae, apparet similiter sensus litterae obscurus, immo ab angelis sicut nihil, nam angeli non amplius sunt in 1 mundanis et corporeis quales sunt hominis, sed in 1 spiritualibus et caelestibus, in quas mirabiliter mutantur voces sensus litterae, cum ab homine qui legit Verbum, ad sphaeram in qua sunt angeli, hoc est, ad caelum ascendit, et hoc ex correspondentia spiritualium cum mundanis, et 2 caelestium cum corporeis, quae correspondentia constantissima est: sed qualis, nondum detectum, modo nunc in explicatione vocum, nominum et numerorum, quoad sensum internum, in Verbo;

[3] ut sciatur qualis illa correspondentia est, seu quod idem, quomodo ideae mundanae et corporeae transeunt in correspondentes ideas spirituales et caelestes, cum illae elevantur ad caelum, sit pro exemplo ‘mane’, et ‘via’: cum legitur mane, ut hic ‘mane surgere’, tunc angeli non ideam alicujus mane diei capiunt, sed ideam mane in sensu spirituali. ita similem ac apud Samuelem, Petra Israelis, ... ille sicut lux mane cum oritur sol, mane non nubes, 2 Sam. 23:3, 4 3 :

et apud Danielem,

Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane bis mille trecenta, 4 8:14, 16;

ita pro ‘mane’ percipiunt Dominum, aut regnum Ipsius, aut caelestia amoris et charitatis, et quidem illa cum varietate secundum seriem rerum in Verbo quod legitur. Similiter ubi legitur ‘via’, ut hic ‘ire in viam vestram’, non habere possunt aliquam ideam viae, sed spiritualem aut caelestem aliam, nempe similem ac apud Johannem, quod Dominus dixit, Ego sum via et veritas, 14:6;

et quae apud Davidem,

Viam tuas Jehovah notas fac mihi, duc viam meam in veritate, Ps. 25:4, 5:

et apud Esaiam,

Viam intelligentiarum nosse fecit ipsi, 40:14;

ita pro ‘via’ percipiunt verum, et hoc tam in historicis quam propheticis Verbi; historica enim non amplius curant angeli, quia ideis eorum prorsus non adaequata sunt, quare loco eorum talia quae sunt Domini et Ipsius regni percipiunt; quae etiam in pulchro ordine et concinna serie in sensu interno consequuntur; propterea, ut quoque pro angelis sit Verbum, omnia historica ibi sunt repraesentativa, et singula verba significativa talium, quod peculiare habet Verbum prae omni alio scripto.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ideis.

2. The Manuscript has tum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5962

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5962. ‘Et dimisit fratres suos et iverunt’: quod significet occultationem, constat ex significatione ‘dimittere’ quod sit removere a se, consequenter non magis sic praesens esse apud illos; et a significatione ‘ire’ seu abire quod sit vivere, tum vivere remotius, ut et relinquere, de qua n. 3335, 3416, 3690, 4882, 5493, 1 5696, ita est occultari. Quod nunc de remotione a caelesti interno, et sic de ejus occultatione, agatur, constat a sequentibus in sensu interno.

[2] Qui non scit quomodo se habet cum statu vitae spirituum et angelorum in caelis, nec scire potest cur nunc agatur de occultatione veri et boni, cum mox prius 2 fuerant in luce eorum; status ille in caelo est quod spiritibus et angelis sint mane, meridies et vespera, tum diluculum, et iterum mane, et sic porro; mane eorum est cum Dominus praesens est et illos manifesta felicitate beat, 3 sunt tunc in perceptione boni; meridies est cum in luce veritatum sunt; et vespera cum ab illis removentur, tunc apparet illis quod Dominus remotior sit et ab illis occultatus; has vices omnes qui in caelo subeunt et percurrunt, aliter non possunt continue perfici; inde enim illis relativa, et a relativis perfectior perceptio, quoniam inde sciunt quid non felix, 4 quia inde sciunt 5 quid non bonum, et quid non verum.

[3] 6 Quod admiratione dignum, est quod nusquam unus status 7 sit prorsus similis alteri in aeternum; tum quod unus spiritus et angelus non similes status mutationes percurrat ac alter, ex causa quia 8 unus non est alteri prorsus similis quoad bonum et verum, sicut nec unus homo alteri quoad faciem; sed usque Dominus ex variis illis unum facit; canon 9 communis est quod omne unum, in quo aliquid quale, ex variis existat, quae in unanimum tale 10 ut per harmoniae consensum rediguntur, ut appareant omnes sicut unum; 11 unum inde seu unio in caelis fit 12 per amorem et charitatem; videatur etiam n. 3241, 3267, 3744, 3745, 3986, 4005, 4149, 13 5598.

[4] Occultatio quae significatur per quod ‘Joseph dimisit fratres suos, et iverunt’, in Verbo vocatur vespera, quae tunc est apud angelos cum non percipiunt Dominum praesentem, est enim in caelo continua perceptio 14 Domini; cum in 15 statu non perceptionis sunt, tunc non afficiuntur bono nec vident verum ut prius; hoc angit illos, at brevi post venit diluculum, et sic mane.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. actum est de manifestatione; status vitae spirituum et angelorum in caelo, est quod illis

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. tum quoque

5. quod, in the First Latin Edition.

6. The Manuscript inserts et.

7. est

8. nec unus

9. The Manuscript inserts enim.

10. redactis

11. unanimum per quod

12. The Manuscript has alters to amor et charitas.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts praesentiae.

15. The Manuscript inserts illo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.