From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1984

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1984. GENESEOS CAPUT DECIMUM SEPTIMUM

Pauci possunt credere quod in Verbo sit sensus internus qui prorsus non elucet ex littera, et hoc quia tam remotus est a sensu litterae, ut 1 quasi distet sicut caelum a terra; sed quod sensus litterae in 2 se talia contineat, et quod sit repraesentativus et significativus arcanorum quae nemo videt quam Dominus et angeli a Domino, constat ab illis quae in Parte Prima passim dicta sunt: se habet sensus litterae ad sensum internum sicut hominis corpus ad ejus animam; homo dum in corpore est et ex corporeis cogitat, paene nescit aliquid de anima, nam corporis functiones aliae sunt quam animae, adeo ut si functiones animae detegerentur, non agnoscerentur quod tales; ita se habet quoque cum internis Verbi; in internis ejus est anima, hoc est, vita illius; haec, nempe interna, nihil aliud spectant quam Dominum, Ipsius Regnum, Ecclesiam, et illa quae Ipsius Regni et Ecclesiae sunt apud hominem; quae cum spectantur, est Verbum Domini, nam tunc est ipsa vita in illis; quod ita se habeat, multis confirmatum est in Parte Prima; et pro certo scire datum 3 ; nusquam enim aliquae ideae de corporeis et mundanis transire possunt ad angelos, sed exuuntur illae et prorsus removentur in primo limine cum abeunt ab homine, ut 4 ab ipsa experientia videri potest in Parte Prima, n. 1769-1772 incl. ; et quomodo mutantur n. 1872-1876:

[2] Hoc quoque satis constare potest ex perplurimis in Verbo, quae nusquam intelligibilia sunt in sensu litterae, quae nisi illis anima seu vita talis inesset, non agnoscerentur pro Verbo Domini, nec ulli qui non ab infantia imbuit quod crederet Verbum esse inspiratum et sic sanctum, apparerent ut Divina. Quis ex sensu litterae sciret quod significant illa quae Jacobus locutus ad filios suos ante mortem, Gen. 49?

Quod Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum, vers. 17. Quod Gadem turma depraedabitur [eum, ] ille depraedabitur calcaneum, vers. 19. Quod Naphtali [sit] cerva dimissa, dans sermones elegantiae, vers. 21. Quod Jehudah ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae: lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus 5 prae lacte, vers. 11, 12, 12.

Similiter in perplurimis locis apud Prophetas; at quid haec significant, nusquam patet nisi in 6 sensu interno, in quo omnia et singula pulcherrimo ordine cohaerent.

[3] Similiter quae Dominus dixit de ultimis temporibus apud Matthaeum, In consummatione saeculi, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam; et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, 24:29, 30;

haec nusquam significant obscurationem solis et lunae, nec delapsum stellarum de caelo, nec planctum tribuum, sed charitatem et fidem, quae in sensu interno sunt ‘sol’ et ‘luna’, et [ita] obscurabuntur; tum 7 cognitiones boni et veri, quae sunt ‘stellae’, et hic vocantur ‘virtutes caelorum’ quae ita decident et evanescent; et quod omnia fidei, quae sunt ‘tribus terrae’ ut quoque ostensum est in Parte Prima n. 31, 32, 1053, 1529-1531, 1808. Ex his paucis nunc constare potest quid sensus internus Verbi, tum quod remotus et aliquibus in locis remotissimus sit a sensu litterae: sed usque sensus litterae repraesentat vera, et sistit apparentias veri, in quibus homo esse potest dum non in luce veri.

Footnotes:

1. The Manuscript has et.

2. The Manuscript inserts Verbi.

3. The Manuscript has mihi.

4. The Manuscript inserts et mutantur in ideas caelestes et spirituales, ita in tales quae sunt sensu interni.

5. The Manuscript has dentes.

6. The Manuscript has a.

7. The Manuscript has et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5576

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5576. ‘Et fames ingravescebat’: quod significet desolationem ex indigentia spiritualium, constat ex significatione ‘famis’ quod sit defectus cognitionum boni et veri, de qua n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, et inde desolatio, n. 5360, 5376, 5415; et quia desolatio existit ex penuria et inde indigentia spiritualium, per ‘famem’ etiam haec significatur. Fames in mundo spirituali seu in caelo, non est fames pro cibo, nam angeli materiali cibo non vescuntur, est hic cibus pro corpore quod circumfert homo in mundo, sed est fames pro tali cibo qui mentes eorum nutrit; is cibus est intelligere verum et sapere bonum, qui cibus vocatur cibus spiritualis; et quod mirum, etiam angeli nutriuntur illo cibo;

[2] quod constare mihi potuit ex eo quod infantes, qui infantes mortui sunt, 1 postquam in caelo instructi sunt in veris quae intelligentiae et bonis quae sapientiae, non appareant amplius ut infantes sed ut adulti, et hoc secundum incrementum in bono et vero; tum ex eo quod angeli continuo desiderent illa quae intelligentiae et sapientiae sunt; et quando in vespera sunt, hoc est, in statu cum illa deficiunt, quod tantum sint in non felicitate respective, et quod tunc nihil plus esuriant et appetant quam ut e novo illucescat illis mane, et in vitam felicitatis quae est intelligentiae et sapientiae, redeant;

[3] quod intelligere verum et velle bonum sit cibus spiritualis, constare quoque potest cuivis qui reflectit; qui cibo materiali pro nutritione corporis fruitur, si simul quoque hilari animo est et in sermocinatione de talibus quae favent, tunc cibus materialis qui pro corpore, melius nutrit, indicium quod correspondentia sit inter cibum spiritualem qui animae, et 2 cibum materialem qui corporis; et porro ex eo, qui in desiderio est imbuendi animum talibus quae scientiae, intelligentiae et sapientiae sunt, quando ab illis detinetur, quod tunc incipiat contristari et angi, et sicut is qui in fame, desiderare ut ad spiritualem suum cibum, ita ad nutritionem animae suae redeat.

[4] Quod cibus spiritualis sit qui nutrit animam, sicut cibus materialis corpus, constare quoque potest ex Verbo; ut apud Mosen,

Non per panem solum vivit homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivit homo, Deut. 8:3, Matth. 4:4;

‘enuntiatum oris Jehovae’ est in genere Divinum Verum quod procedit a Domino, ita omne verum sapientiae, in specie Verbum, in quo et ex quo illa quae sapientiae: et apud Johannem, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, 6:27;

quod ‘ille cibus’ sit verum sapientiae quod procedit a Domino, constat;

[5] inde quoque sciri potest quid intelligitur per haec Domini verba in eodem capite: Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus vere est potus, ibid. vers. 55; quod nempe ‘caro Domini’ sit Divinum Bonum, n. 3813, et ‘sanguis Ipsius’ Divinum Verum, n. 4735; cum enim Dominus Humanum Suum totum Divinum fecit, tunc ‘caro’ non aliud est quam Divinum Bonum, et ‘sanguis’ Divinum Verum; quod in Divino non intelligendum materiale, constare potest, quapropter ‘cibus’ in supremo sensu, hoc est, cum praedicatur de Domino, est Bonum Divini Amoris ad salvandum genus humanum; hic cibus quoque est qui intelligitur per Domini verba apud Johannem, Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis.... Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, 4:32, 34; ‘facere voluntatem Ipsius Qui misit, et perficere Ipsius opus’ est salvare genus humanum; Divinum ex quo id, est Divinus Amor. Ex his nunc patet quid in sensu spirituali per ‘famem’ intelligitur.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts inter.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.