From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1837

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1837. ‘Fuit sol ad occidendum’: quod significet tempus et statum ante consummationem, constat a significatione ‘solis’; sol in sensu interno significat Dominum, et inde caelestia quae sunt amoris et charitatis, proinde ipsam amorem et charitatem, de qua prius n. 30-38, et n. 1053; inde patet quod ‘occasus solis’ sit ultimam tempus Ecclesiae, quod vocatur consummatio, cum amplius nulla charitas. Ecclesia Domini comparatur quoque temporibus diei, prima ejus aetas ortui solis seu aurorae et mane, ultima occasui solis seu vesperae et umbris quae tunc, nam se similiter habent; pariter comparatur temporibus anni, prima ejus aetas veri cum omnia florent, quae ante ultimam autumno, cum incipiunt torpescere; immo etiam comparatur metallis, prima ejus aetas appellatur aurea, ultima ferrea et argillacea, ut apud Dan. 2:31-33. Ex his patet quid significatur per quod ‘sol esset ad occidendum’; et quod significet tempus et statum ante consummationem, quia nondum sol occidit; in sequentibus agitur de statu Ecclesiae cum sol occidit, quod tunc caligo facta, et fumus furni et fax ignis transiret inter segmenta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3859

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3859. vers. 32 Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit Jehovah afflictionem meam, quia nunc amabit me vir meus. ‘Concepit Leah, et peperit filium’ significat conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum: ‘et vocavit nomen ejus Reuben’ significat quale ejus quod describitur: ‘quia dixit, quod vidit Jehovah’ significat in supremo sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum, in externo visum, hic fidem a Domino: ‘afflictionem meam’ significat statum perveniendi ad bonum: ‘quia nunc amabit me vir meus’ significat quod inde bonum veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #479

Study this Passage

  
/ 10837  
  

479. Per ‘nomen vocare’ seu ‘nomine vocare’ significatur in Verbo nosse qualis est, ut prius ostensum, hic quis esset Antiquissima Ecclesia; nempe quod Homo sumptus de humo seu regeneratus Domino, nam Adam est humus; et dein cum caelestis factus, quod Homo prae aliis ex fide amoris in Dominum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.