From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1837

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1837. ‘Fuit sol ad occidendum’: quod significet tempus et statum ante consummationem, constat a significatione ‘solis’; sol in sensu interno significat Dominum, et inde caelestia quae sunt amoris et charitatis, proinde ipsam amorem et charitatem, de qua prius n. 30-38, et n. 1053; inde patet quod ‘occasus solis’ sit ultimam tempus Ecclesiae, quod vocatur consummatio, cum amplius nulla charitas. Ecclesia Domini comparatur quoque temporibus diei, prima ejus aetas ortui solis seu aurorae et mane, ultima occasui solis seu vesperae et umbris quae tunc, nam se similiter habent; pariter comparatur temporibus anni, prima ejus aetas veri cum omnia florent, quae ante ultimam autumno, cum incipiunt torpescere; immo etiam comparatur metallis, prima ejus aetas appellatur aurea, ultima ferrea et argillacea, ut apud Dan. 2:31-33. Ex his patet quid significatur per quod ‘sol esset ad occidendum’; et quod significet tempus et statum ante consummationem, quia nondum sol occidit; in sequentibus agitur de statu Ecclesiae cum sol occidit, quod tunc caligo facta, et fumus furni et fax ignis transiret inter segmenta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3859

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3859. vers. 32 Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit Jehovah afflictionem meam, quia nunc amabit me vir meus. ‘Concepit Leah, et peperit filium’ significat conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum: ‘et vocavit nomen ejus Reuben’ significat quale ejus quod describitur: ‘quia dixit, quod vidit Jehovah’ significat in supremo sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum, in externo visum, hic fidem a Domino: ‘afflictionem meam’ significat statum perveniendi ad bonum: ‘quia nunc amabit me vir meus’ significat quod inde bonum veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1894

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1894. Quod ‘Sarai’ sit verum adjunctum bono, dictum et ostensum est prius n. 1468 et alibi; pariter quod ‘Abram’ sit Internus Homo Domini qui Jehovah. Quod Internus Homo Domini qui Jehovah, dicatur Homo, causa est quod nemo sit Homo quam solus Jehovah, nam Homo significat in suo genuino sensu illud Esse ex quo homo; ipsum Esse ex quo homo, est Divinum, proinde caeleste et spirituale; absque Divino caelesti et spirituali nihil est humanum apud hominem, sed est animale quoddam quale apud bestias: ex Jehovae seu Domini Esse habet omnis homo quod sit homo, inde etiam appellatur homo; caeleste quod hominem facit, est ut amet Dominum et amet proximum, sic est homo quia imago Domini, et quia illud habet a Domino;

[2] alioquin est fera: quod Jehovah seu Dominus sit solus Homo et quod ab Ipso habeant homines quod dicantur homines, tum quod 1 unus sit magis homo quam alter, videatur n. 49, 288, 477, 565; et praeterea constare potest ex eo quod Jehovah seu Dominus apparuerit Antiquissimae Ecclesiae patribus ut Homo, postea etiam Abrahamo 2 ut et prophetis; quare etiam dignatus est Dominus, postquam nullus amplius homo in terra seu nihil caeleste et spirituale amplius apud hominem, assumere naturam humanam per id quod natus sicut alius homo, et illam facere Divinam, sic etiam solus Homo: praeterea universum caelum refert coram Domino imaginem hominis, quia Ipsum, inde caelum ‘Maximus Homo’ appellatur, ex eo imprimis, quia Dominus ibi est omne in omnibus.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts "inde" here.

2. The Manuscript reads "Abramo" here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.