From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1709

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1709. ‘Octodecim et trecentos viros’: quod significet qualitatem eorum, nempe quod sint sancta pugnae, numerus ‘octodecim’ hoc involvit, tum quoque numerus ‘trecentorum’, sunt enim hi numeri compositi ex tribus et sex; ‘tria’ significant sanctum, ut ostensum, n. 720, 901; et ‘sex’ pugnam, ut ostensum n. 737, 900. Quod Abram tot expediverit, historicum verum est, sed usque repraesentativum fuit, sicut omne historicum Verbi in Libris quinque Mosis, in Josuae, in Judicum, in Samuelis, in Regum, in Danielis, inque Jonae, ubi similiter numeri involvunt arcana; nam nihil in Verbo scriptum est quod non fuit tale, aliter non foret Verbum, et aliter nusquam memoratum quod Abram octodecim et trecentos expediverit, tum quod illi fuissent ‘initiati et nati domus’, praeter plura quae in hoc capite dicuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5471

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5471. ‘In deprecando illo ad nos, et non audivimus’: quod significet ejus continuam sollicitationem absque receptione, constat ex significatione ‘deprecari’ quod sit sollicitatio; deprecatio enim ne abalienetur, cum agitur de influxu boni a Divino, est sollicitatio ut recipiatur; bonum enim quod a Domino influit, continue instat et quasi sollicitat, sed est apud hominem ut recipiatur; inde est quod ‘deprecatio ne abalienetur’ significet continuam sollicitationem; inde sequitur quod ‘non audire’ significet non recipi. In sensu litterae agitur de pluribus, ut de decem filiis Jacobi et de Josepho, sed in sensu interno agitur de illis in uno subjecto; vera Ecclesiae externae seu in naturali, quae repraesentantur per ‘decem filios Jacobi’, sunt vera quae in externo 1 homine, et caeleste spiritualis quod repraesentatur per ‘Josephum’ est verum a Divino in interno homine; similiter se habet alibi in historicis Verbi, sunt enim res quae significantur per personas, et ipsae illae res spectant unum subjectum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.