1529. In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.
Arcana Coelestia #3784
3784. Vers. 7, 8. Et dixit, Ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes 1 , potate gregem, et ite, pascite. Et dixerunt, Non possumus usque quod colligantur omnes catervae, et devolvant lapidem a super ore putei, et potabimus gregem. ‘Dixit, Ecce adhuc dies magnus’ significat quod nunc status procedens: non tempus colligi pecudes 2 significat quod nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: ‘potate gregem, et ite, pascite’ significat usque instructionem inde paucis: ‘et dixerunt, Non possumus usque quodque colligantur omnes catervae’ significat quod simul esse debeant: ‘et devolvant lapidem a super ore putei’ significat quod sic retegantur illa quae sunt Verbi: ‘et potabimus gregem’ significat quod tunc instruantur.
Footnotes: