From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1529

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1529. In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1155

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1155. Quod per ‘filios Javan’ significentur adhuc alii quibus fuit externus cultus derivatus a cultu qui fuit apud gentem Javan, pariter constare potest apud Prophetas, ubi nominantur in serie cum ipsis rebus, in qua non aliter significant ac res. Quod solum nominentur filii Gomeri et filii Javanis, non autem ceterorum qui in vers. 2, ubi septem sunt, causa est quia filii unius se referunt ad classem spiritualium et filii alterius ad classem caelestium; quod ‘filii Gomeri’ ad classem spiritualium, constat a locis apud Prophetas mox supra allatis; quod autem ‘filii Javanis’ ad classem caelestium, a sequentibus patebit; classis spiritualium distinguitur a classe caelestium per id quod illa spectent vera fidei et haec bona fidei quae sunt charitatis; hae distinctiones, tametsi ignotissimae sunt in mundo, usque in caelo sunt notissimae, immo non solum quoad differentias in genere, sed etiam quoad differentias in specie, ubi non minimum differentiae datur quod non ordinatissime distinctum est; in mundo non scitur plus quam quod cultus sint et quod differant, et quidem modo in externis; in caelo autem ipsae differentiae quae innumerabiles sunt, ad vivum patent, et quidem quales sunt in internis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.