From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1529

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1529. In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1054

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1054. Quod ‘video eum’ significet quod talis sit ut regenerari possit, constat ex eo quod ‘videre aliquem’, cum praedicatur de Domino, sit nosse qualis est; Dominus enim omnes ab aeterno novit, nec opus habet videre qualis est; cum talis ut regenerari possit, tunc praedicatur de Domino quod ‘videat aliquem’, sicut etiam quod ‘faciem attollat super aliquem’: cum autem non regenerari potest, tunc non praedicatur quod Dominus videat, sicut quod nec attollat faciem, sed praedicatur quod ‘avertat oculos seu faciem’, tametsi Dominus non est Qui avertit sed homo: inde est, ubi prius actum est de Universo genere humano, in quo plures sunt qui non regenerari possunt, quod non dictum sit, ‘cum video arcum in nube’ sed ‘cum videtur arcus in nube’, vers. 14;

videre se similiter habet ac recordari apud Dominum, quod significat in sensu interno misereri, de quo supra n. 840, 1049; videantur quae prius n. 626.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.