From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1528

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1528. Vita cupiditatum et inde voluptatum apparet quandoque sicut ignis carbonarius apud spiritus malos; in tale quasi igneum vita amoris et misericordiae Domini quae apud eos influit, mutatur; vita autem phantasiarum eorum apparet sicut lumen inde, quod est obscurum ad nullam distantiam se extendens; at vero approximante vita amoris mutui, igneum illud exstinguitur et vertitur in frigus, et lumen illud obscurum vertitur in tenebras: nam mali spiritus degunt in tenebris, et mirum, quod etiam quidam ament tenebras et exosi sint lucem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2821

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2821. ‘Clamavit ad eum angelus Jehovae e caelo’: quod significet consolationem ex Ipso Divino tunc, constare potest ex significatione ‘clamare e caelo’ quod sit consolari, ut quoque patet ab illis quae proxime praecedunt et quae mox sequuntur; et ex significatione ‘angeli Jehovae’ cum angeli in Verbo nominantur, quod per eos intelligatur aliquid in Domino, sed quid Domini, quod appareat ex serie, ‘videatur’ n. 1925: hic intelligitur Ipsum Divinum. Similiter legitur de Domino, cum tentationem gravissimam sustinuit in Gethsemane, quod Visus sit Ipsi angelus de caelo confortans Ipsum, Luc.

22:43;

per ‘angelum e caelo’ ibi in sensu interno etiam intelligitur Divinum quod in Ipso.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.