From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1408

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1408. Haec et sequentia se ita habent historice, sicut scripta sunt, sed historica sunt repraesentativa, omnia verba sunt significativa: se ita res habet in omnibus historicis Verbi, non solum in libris Mosis sed etiam in Josuae, Judicum, Samuelis et Regum, in quibus omnibus nihil aliud apparet quam historicum; sed tametsi historicum est in sensu litterae, usque in sensu interno sunt arcana caeli quae recondita ibi latent; quae arcana nusquam videri possunt quamdiu mens cum oculo tenetur in historicis, nec prius revelantur quam cum mens a sensu litterae removetur: se habet Verbum Domini sicut corpus in quo anima viva; quae animae sunt, non apparent dum inhaeret mens corporeis, adeo ut vix credat se animam habere, minus quod victura post mortem; ut primum vero a corporeis recedit, patent illa quae animae et vitae sunt; quae etiam causa est, non solum quod moritura corporea antequam homo potest e novo nasci aut regenerari, sed etiam quod corpus moriturum ut venire possit in caelum ac videre caelestia: ita se habet cum Verbo Domini; illius corporea sunt illa quae sunt sensus litterae, in quibus cum mens tenetur, interna nusquam videntur, sed quando quasi mortua sunt, tunc primum sistuntur videnda: sed usque sunt illa quae sunt sensus litterae similia illis qua apud hominem in ejus corpore, nempe scientificis memoriae quae ex sensualibus sunt, quae sunt vasa communia in quibus interiora seu interna; inde sciri potest quod aliud sint vasa et aliud essentialia quae in vasis; vasa sunt naturalia, essentialia quae in vasis, sunt spiritualia et caelestia; ita quoque historica Verbi, ut et singulae voces in Verbo, sunt vasa communia, naturalia, immo materialia, in quibus spiritualia et caelestia; haec nusquam in conspectum veniunt nisi per sensum internum: unicuivis hoc constare potest solum ex eo quod multa in Verbo secundum apparentias, immo secundum fallacias sensuum, dicta sint; ut quod Dominus irascatur, puniat, maledicat, occidat, et talia plura, cum tamen in sensu interno contraria sunt; nempe quod Dominus nusquam irascatur et puniat, minus maledicat et occidat; usque tamen iis qui ex simplicitate cordis credunt Verbum sicut illud capiunt in littera, nihil nocet dum in charitate vivunt; causa est quia Verbum nihil aliud docet quam ut quisque cum proximo vivat in charitate, utque ament Dominum supra omnia; qui hoc faciunt, illi habent interna apud se, et sic apud eos fallaciae ex sensu litterae captae facile discutiuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6334

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6334. Vers. 1, 2. Et vocavit Jacob filios suos, et dixit, Colligimini, et indicabo vobis quid continget 1 vobis in postremitate dierum. Congregamini, et audite filii Jacobi, et audite ad Israelem patrem vestrum. ‘Et vocavit Jacob filios suos’ significat ordinationem verorum fidei et bonorum amoris in naturali: ‘et dixit, Colligimini’ significat simul omnia in genere: ‘et indicabo vobis quid continget 2 in postremitate dierum’ significat quale status Ecclesiae in illo ordine in quo tunc: ‘congregamini’ significat ut ipsa se ordinent: ‘et audite filii Jacobi’ significat vera et bona in naturali: ‘et audite ad Israelem patrem vestrum’ significat praedictionem de illis a bono spirituali, in supremo sensu praevidentiam Domini.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript and the First Latin Edition here and 6337 omit vobis; compare above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2129

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2129. Sunt alia genera quoque tumultuum seu potius conflictuum, quae ideam quoque ultimi judicii sistunt, et quibus societates male conjunctae quoad interiora dissolvuntur; de quibus haec licet memorare: adiguntur spiritus tales in illum statum ut non ut solitum 1 , in societate seu communione cogitent, sed quilibet pro se; ex variantibus sic cogitationibus, et murmurantibus diversimode loquelis, quidam strepitus auditus quasi multarum aquarum, et inter eas conflictus, qualis describi nequit, oriundus ex confusione opinionum de certis veritatibus, quae tunc sunt objecta cogitationum et loquelae, qui talis est ut vocari possit chaos spirituale.

[2] Sonus murmurum confligentium ei confusorum erat triplex; unus influebat circum caput, et dictum quod is esset cogitationum; alter influebat versus sinistrum tempus; dictum quod hic esset conflictio ratiocinationum de veritatibus quibusdam quibus fidem habere non vellent; tertius influebat desuper ad dextrum, qui erat stridens non ita confusus, qui stridor versabatur cis et retro; dictum quod inde hoc, quod pugnarent veritates quae ita cis et retro per ratiocinia 2 . versarentur: cum hi conflictus perstabant, erant usque spiritus qui mecum loquebantur, dicentes quid singula significarent, loquela eorum per sonitus illos distincte penetrante.

[3] Objecta ratiocinationum eorum erant cumprimis haec, num secundum litteram intelligendum quod duodecim apostoli sederent super duodecim thronis et judicarent duodecim tribus Israelis: tum etiam, num alii in caelum admittendi quam qui persecutiones et miserias passi sunt; quisque secundum suam phantasiam quam in vita corporis aucupavit, ratiocinabatur: sed quidam eorum qui in communionem et in ordinem redacti sunt, postea instruebantur quod aliter prorsus intelligendum, nempe quod per ‘apostolos’ non intellecti sint apostoli, nec per ‘thronos’ throni, nec per ‘tribus’ tribus, immo nec duodecim per ‘duodecim’, sed per illos, tam apostolos, quam thronos, et tribus, ut et per duodecim significata primaria 3 fidei, 4 . 2089, et quod ex his et secundum haec judicium super unumquemvis fiat; et insuper ostensum quod apostoli ne quidem unum hominem judicare possint 5 , sed quod omne judicium sit solius Domini.

[4] Et quoad alterum, hoc nec ita intelligendum quod solum illi venturi in caelum qui persecutiones et miserias passi, sed quod aeque divites ac pauperes, aeque in dignitate constituti ac qui in vili conditione sunt, et quod Dominus misereatur omnium, imprimis qui in miseriis spiritualibus et tentationibus, quae sunt persecutiones a malis, fuerunt; ita qui agnoscunt se ex se miseros esse et credunt solius misericordiae Domini esse quod salventur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts "est" here.

2. In the Manuscript, "per ratiocinia" comes before "ita".

3. The Manuscript inserts "sint" here.

4. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

5. The Manuscript reads "queant" instead of "possint".

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.