From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1408

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1408. Haec et sequentia se ita habent historice, sicut scripta sunt, sed historica sunt repraesentativa, omnia verba sunt significativa: se ita res habet in omnibus historicis Verbi, non solum in libris Mosis sed etiam in Josuae, Judicum, Samuelis et Regum, in quibus omnibus nihil aliud apparet quam historicum; sed tametsi historicum est in sensu litterae, usque in sensu interno sunt arcana caeli quae recondita ibi latent; quae arcana nusquam videri possunt quamdiu mens cum oculo tenetur in historicis, nec prius revelantur quam cum mens a sensu litterae removetur: se habet Verbum Domini sicut corpus in quo anima viva; quae animae sunt, non apparent dum inhaeret mens corporeis, adeo ut vix credat se animam habere, minus quod victura post mortem; ut primum vero a corporeis recedit, patent illa quae animae et vitae sunt; quae etiam causa est, non solum quod moritura corporea antequam homo potest e novo nasci aut regenerari, sed etiam quod corpus moriturum ut venire possit in caelum ac videre caelestia: ita se habet cum Verbo Domini; illius corporea sunt illa quae sunt sensus litterae, in quibus cum mens tenetur, interna nusquam videntur, sed quando quasi mortua sunt, tunc primum sistuntur videnda: sed usque sunt illa quae sunt sensus litterae similia illis qua apud hominem in ejus corpore, nempe scientificis memoriae quae ex sensualibus sunt, quae sunt vasa communia in quibus interiora seu interna; inde sciri potest quod aliud sint vasa et aliud essentialia quae in vasis; vasa sunt naturalia, essentialia quae in vasis, sunt spiritualia et caelestia; ita quoque historica Verbi, ut et singulae voces in Verbo, sunt vasa communia, naturalia, immo materialia, in quibus spiritualia et caelestia; haec nusquam in conspectum veniunt nisi per sensum internum: unicuivis hoc constare potest solum ex eo quod multa in Verbo secundum apparentias, immo secundum fallacias sensuum, dicta sint; ut quod Dominus irascatur, puniat, maledicat, occidat, et talia plura, cum tamen in sensu interno contraria sunt; nempe quod Dominus nusquam irascatur et puniat, minus maledicat et occidat; usque tamen iis qui ex simplicitate cordis credunt Verbum sicut illud capiunt in littera, nihil nocet dum in charitate vivunt; causa est quia Verbum nihil aliud docet quam ut quisque cum proximo vivat in charitate, utque ament Dominum supra omnia; qui hoc faciunt, illi habent interna apud se, et sic apud eos fallaciae ex sensu litterae captae facile discutiuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4662

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4662. ‘Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius; et congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem oves a dextris suis, at hircos a sinistris: tunc dicet Rex iis qui a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; esurivi enim et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus et amicivistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere fui et venistis ad Me: tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te; aut sitientem et potavimus? quando vero Te vidimus peregrinum et collegimus; aut nudum et amicivimus; quando vero Te vidimus aegrotum, aut in carcere, et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi fecistis. Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus; esurivi enim et non dedistis Mihi edere; sitivi et non potastis Me; peregrinus fui et non collegistis Me; nudus et non amicivistis Me; aegrotus et in carcere, et non visitastis Me: tunc respondebunt Ipsi et isti, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem, aut sitientem, aut peregrinum, aut nudum, aut aegrotum, aut in carcere, et non ministravimus Tibi? Tunc respondebit illis, dicens, Amen dico vobis, quantum non fecistis uni istorum minimorum, neque Mihi fecistis: et abibunt hi in poenam aeternam, at justi in vitam aeternam’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.