1405. Sed sensus internus ita se habet, ut hactenus luculenter ostensum, quod omnia et singula abstracte a littera intelligenda, sicut quod littera non foret; in sensu interno enim est anima et vita Verbi, quae non patet nisi sensus litterae quasi evanescat: ita angeli percipiunt a Domino Verbum cum legitur ab homine.
Arcana Coelestia #1529
1529. In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.