From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1143

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1143. Tametsi harum gentium quae Ecclesiam Antiquam constituerunt, haec nomina fuerunt, usque in sensu interno intelliguntur res, nempe ipsi cultus: quid nomina, quid terrae, quid gentes, et similia, ne hilum norunt qui in caelo; talium ibi nulla idea est, sed rerum per illa significatarum: ex sensu interno vivit Verbum Domini, est sicut anima cujus quasi corpus est sensus externus; seque habet sicut homo, cum corpus ejus moritur tunc vivit anima; et cum vivit anima tunc non amplius novit quae corporis sunt; ita cum inter angelos venit, nec quid Verbum in sensu litterae, sed quid in sua anima: homo Antiquissimae Ecclesiae talis fuit, qui si hodie viveret et legeret Verbum, ne hilum inhaereret sensui litterae, sed foret sicut illum non videret, modo sensum internum abstracte a littera, et quidem sicut littera non foret, sic in vita aut anima Verbi. Similiter se habet ubivis in Verbo, etiam in historicis quae talia prorsus sunt sicut relata, sed usque ibi ne quidem una vocula datur quae non in sensu interno arcana involvit, quae nusquam apparent iis qui in contextu historico tenent animum. Ita in hoc capite, per nomina hic significantur, in sensu litterae aut historico, populi qui Antiquam Ecclesiam constituerunt, in sensu autem interno doctrinalia illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8816

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8816. ‘Et trepidabat omnis populus qui in castris’: quod significet sanctum tremorem illis qui recepturi, constat ex significatione ‘trepidare’ quod sit sanctus tremor, et ex significatione ‘populi qui in castris’ quod sint qui Divinum Verum recepturi. In Verbo passim dicitur quod cum descendit Jehovah, contremiscat terra, et diffluant montes, ut Ps. 77:18, 19 [KJV Ps. 77:17, 18]; Ps. 97:4, 5; Ps. 104:32, et alibi, et per id significatur commotio omnium ad praesentiam Divini, nam Divinum tale est ut nemo sustineat nisi in quadam nube sit, et sic accommodatus receptioni, est enim sicut ignis qui in sole, qui si nudus incideret, momento consumeret; sed 1 receptio se habet secundum bonum apud unumquemvis; qui in bono sunt ad praesentiam Divini quidem contremiscunt, sed est tremor sanctus qui praecedit receptionem; at qui in malo sunt ad praesentiam Divini in terrore sunt, ac ideo aufugiunt, et tunc involvuntur falsis suis sicut furva nube, et absconduntur; haec significantur per cavernas petrarum in quas tunc se 2 recipiunt; ex his constare potest quid per ‘trepidabat omnis populus qui in castris’ significatur.

Footnotes:

1. illa se habent

2. conjiciunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.