From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

Footnotes:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9323

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9323. ‘Et benedicet pani tuo et aquis tuis’: quod significet incrementum boni amoris et veri fidei, constat ex significatione ‘benedici a Jehovah 1 ’ quod sit fructificari in bonis et multiplicari in veris, de qua n. 2846, 3406, 4981, 6091, 6099, 8939, ita incrementum in talibus quae sunt amoris et fidei, ex significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 6118, 8410, et ex significatione ‘aquae’ quod sit verum fidei, de qua n. 680, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 6346, 7307, 8568. Quia ‘panis’ significabat omne bonum amoris et ‘aqua’ omne verum fidei in complexu, et quia ‘benedici a Jehovah’ significat omne incrementum in illis, ideo sollemne votivam fuit in Ecclesiis antiquis ut Jehovah benedicat pani et aquis, et quoque communis formula dicere panem et aquam cum exprimeretur omnis cibus et omnis potus naturalis, ac intelligeretur omne bonum et omne verum spirituale, haec enim sunt quae nutriunt vitam spiritualem sicut illa vitam naturalem, n. 4976;

[2] haec significantur per ‘panem’ et ‘aquam’ in sequentibus locis: 2 apud Esaiam,

Ecce Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et Jehudah omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, 3:1;

‘baculus panis’ pro potentia et vita ex bono, et ‘baculus aquae’ pro potentia et vita ex vero:

apud Ezechielem,

Ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et in sollicitudine, et aquam 3 in mensura et cum stupore bibant; ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem suam, 4:16, 17;

quod ‘carere pane et aqua’ sit deprivari bono amoris et vero fidei, patet manifeste, nam dicitur ut ‘desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem’: pariter apud eundem,

Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine ejus, propter violentiam omnium habitantium 4 in ea, 12:19:

[3] apud Amos, Ecce dies venturi quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, 8:11: in libro Primo Regum, Dixit vir Dei ad Jerobeamum, Si dares mihi dimidiam domum tuam, non ingredior tecum, nec comederem panem, neque biberem aquam in loco hoc; sic namque praecepit Jehovah, dicendo, Non comedes panem, neque bibes aquam, neque redibis per viam quam ivisti. Sed propheta ex Bethele dixit ad illum, quod dictum a Jehovah, quod 5 comederet secum panem et biberet aquam, mentiendo; et reversus est cum eo, et comedit panem in domo ejus et bibit aquas; quapropter discerptus est a leone, 13:8, 9, 16-19, 24; 6 quod non ederet panem et biberet aquam apud Jerobeamum, significabat 7 quod abhorresceret bonum ibi et quoque verum, quia erant profanata, Jerobeamus enim profanavit altare et omnia sancta cultus, ut patet ab historicis Verbi ibi.

[4] Defectus boni et veri spiritualis significabatur per quod non data sit pluvia per tres annos et dimidium regnante Achabo, usque ut deficeret panis et aqua; et quod tunc abiret Elias ad viduam in Sarepta, et peteret ab illa parum aquae in vase ut biberet, et 8 frustum panis ut ederet, 1 Reg. 17 et 18;

per ‘panem’ enim significabatur 9 omne bonum Ecclesiae, et per ‘aquam’ omne verum Ecclesiae, ut supra dictum est; 10 quia eo tempore repraesentabantur talia, ex causa quia repraesentativam Ecclesiae erat apud illos, et quia sic per repraesentativa conscriberetur 11 Verbum, etiam historicum, inde erat quod devastatio boni et veri repraesentaretur 12 per defectum panis et aquae; quoniam 13 ‘panis’ significabat omne bonum amoris in complexu, ideo quoque sacrificia dicebantur panis, n. 2165, et ideo quoque Dominus Se vocat ‘panem qui e caelo descendit’, Joh. 6:48, 50, 51, nam Dominus 14 est ipsum Bonum Amoris.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes Jehovah, and inserts Domino.

2. The Manuscript inserts ut.

3. aquas

4. habitatorum

5. ut

6. The Manuscript inserts per.

7. significabatur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts, ut dictum, .

10. The Manuscript inserts et.

11. scriberetur

12. The Manuscript places this after aquae.

13. quia

14. quoniam Ipse

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.